Societas Latina Gaditana constat ex sodalibus qui Gaditana in regione diuersis modis Latino sermoni fauent, scilicet:
• In Circulo Latino Gaditano congregantur ut Latine colloquantur.
• Scholas in gymnasiis et in studiorum Vniuersitate instituunt.
• Carmina, epistulas, nuntios et alios textus Latinos scribunt.
• Seminaria moderantur in quibus Latine loquitur.
• Latina omnium aetatum scripta et edunt et explicant.
• Latino sermoni in interrete et in aliis foris fauent.
Cum plerique SLG socii in Gaditana studiorum Vniuersitate litteris Latinis operam dent, SLG coniuncta est cum Instituto Philologiae Classicae huius Vniuersitatis. Omnes autem qui aliis muneribus funguntur et Latinum sermonem ament aeque inuitantur ad SLG iungendam.
Praeses honorificus: Iosephus Maria Maestre Maestre
Praeses: Ioachimus Pascual Barea
Praeses Vicarius Primus: Bartholomaeus Pozuelo Calero
Praeses Vicarius Alter: Antonius Davila Pérez
Amanuensis: Franciscus Vera Bustamante
Amanuensis Vicarius: Iosephus Antonius Rojas Carrera (Iarcius)
IOSEPHI MARIAE MAESTRE SCRIPTA
Iosephus Maria Maestre, apud Gaditanam studiorum Vniuersitatem Classicae Philologiae Instituti Magister, in decimo Academiae Latinitati Fouendae conuentu “De Latine loquendi controuersiis in Hispania (saec. XVI)” orationem habuit. Idem Iosephus nonnulla Latina carmina ediderat:
- “Carmen Antonio Holgado Redondo, magistro et amico, sacrum”, Anales de la Vniversidad de Cádiz, VII-VIII (1990-91): Homenaje póstumo a Antonio Holgado Redondo, t. I, p. XV.
- “In singularum Ludouici Aegidii humanis de studiis operum laudem epigramma”, apud Humanismo y pervivencia del Mundo Clásico II. Homenaje al profesor Luis Gil, Gadibus, 1997, t. I, p. 14.
- “Epigramma in laudem Iacobi Ioannis Falconis carminum editionis a Daniele Lupo de Canneto, optimo discipulo, prolatae”, apud Jaime Juan Falcó, Obra poética, edición crítica, traducción, notas y estudio introductorio de Daniel López-Cañete Quiles, Legione, 1996, p. IV.
- “Ad lectorem”, apud Rodrigo Caro, Poesía castellana y latina e inscripciones originales. Estudio, edición crítica, traducción, notas e índices de Joaquín Pascual Barea, Hispali, 2000, p. 7.
ACTIVAE LATINITATIS SCHOLAE
Ad Gaditanam studiorum Vniuersitatem duos uiuae Latinitatis cursus instituimus, qui actiua methodo modo uiuo moderantur. Hoc fieri et oportet et opus erat. Translatiua enim methodus saepe est lenta et taediosa, cum scripta perspicua raro tractentur et ea crebris explanationibus egeant. Talia ergo opera antiqua plerisque iuuenibus non semper sunt idonea, quippe quae ab eis legantur, antequam linguae fundamenta iacta sint. Ita fit ut id quod post duos tresue annos magno cum studio et labore didicerint, cite dediscant et paucum emolumenti ad suas facultates afferat. Qua de causa Latina lingua, quae praesertim eos, qui historicis philologicisque disciplinis operam dant, perutilis sit magis in dies ubique neglecta et ex studiorum rationibus deiecta est. Sin autem nouo consilio capto Latinam non secus ac quamlibet nostrae aetatis linguam doceremus, non dubito quin ea gratior utiliorque alumnis esset plurisque aestimaretur, cum instrumentum plurimis facultatibus utile, immo etiam necessarium duceretur.
Hi quatrimestrales cursus in lectiones duodecim diuisi sunt, quae sunt igitur distributae in dies uel sessiones binas, ut in singulis septimanis singula argumenta tractemus. Distincte pronuntians, breuibus locutionibus ac dictionibus dilucidis et quam simplicissimis ab initio omnia Latine magister enarrat, ut omnium aures Latino sermoni quam primum assuefiant. Antiquorum Romanorum orthographia et pronuntiatio, quantum fieri potest et oportet, obseruantur, ne Latinae uoces Hispanico ore enuntientur.
Prima hebdomadis sessione quoddam argumentum ad uitam moresque nostros pertinens magister exponit. Et in tabula cerata et in chartis lucis ope impressis nouas uoces, locutiones et retinendam doctrinam alumnis ostendit. Qui de eodem argumento narrationem, descriptionem uel dialogum domi exarant. In altera sessione singuli interrogantur uel ipsi de aliqua quaestione sermocinantur aut inter se disputant; breues fabellas scaenicas iocosque agunt (nam multa per lusum discuntur), et aliis modis sermonem Latinum una duabusue horis exercent, ut non tantum audiant, legant, scribant, sed etiam et praesertim Latine loquantur, quod ad facultatem cuiuslibet linguae discendae maxime prodest.
Cottidianas uoces et loquendi scribendique formulas, dialogos de rebus recentibus, exercitia, textus, ludos aliaque argumenta his scholis necessaria, e diuersis fontibus promptae sunt, quorum utilissima fuerunt Sigridis Albert enchiridia quibus tituli Cottidie Latine loquamur et Imaginum uocabularium Latinum (Sarauiponti, Societas Latina, 1987 et 1998), cursus uiuae Latinitatis Piper Salue nuncupatus (Francofurti ad Moenum, 1992-1998), et liber de Latine colloquendo ab Iohanne C. Traupman compositus (Vaucondae, 2000). Vltimis sessionibus scripta antiqua simplicia interdum etiam legemus, quae omnibus intellegibilia sint et argumenta nostris sessionibus apta tractauerint; nuntios a radiophonicis et Finnorum et Bremensium stationibus emissos audiemus et transcriptos legemus, necnon epistulas, carmina, facetias et alia subsidia ex libris locisque interretialibus excerpta, quae iuuenibus ad Latinas litteras alliciant. Sic speramus fore ut ei, qui his sessionibus interfuerint, Latinum sermonem ita scituri sint, ut aliorum scripta et facilius et citius legant, atque imprimis eorum cogitata eloqui possint. Martis et Iouis diebus a Kalendis Octobribus anni MMII usque ad diem tricesimum mensis Ianuarii anni MMIII, primus uiuae Latinitatis cursus ministratus est. Triginta discipuli interfuerunt, quorum duo in Artes Salutiferas, septem in Historiam, septem in Hispanicam Philologiam, octo in Classicam Philologiam atque reliqui in Anglicam, Arabicam et Francogallicam Philologiam incumbebant. Hoc anno et primus et alter cursus Lunae et Martis diebus simili alumnorum frequentia ministrantur. Vtinam alii collegae similes scholas instituant, ut Latinus sermo reuirescat. Hanc enim uiam ubicumque secuti, omnibus arguemus Latinum sermonem, qui numquam omnino mortuus erat, et uiuum esse et diu uicturum.
Ioachimus Pascual scripsit.
CIRCVLVS LATINVS GADITANVS
ANNIS MMII-MMVII
ANNIS MMII-MMVII
Salve, nauta, qui ad Gaditanas insulas peruenisti! Vt de Circulo Latino Gaditano certus fias, has paginas legas, quaeso. Tunc scies qui simus, quid Gadibus pro Latino sermone iam fecerimus.
NOMINA ET MVNERA SODALIVM QVI ANNIS MMII-MMVII
CIRCVLI LATINI GADITANI ACTA SCRIPSERINT
- Christina Bravo Sánchez
Classicae Philologiae discipula apud Gaditanam Vniuersitatem
- Emmanuel Iesu Ceballos Peña
Humaniorum studiorum discipulus apud Gaditanam Vniuersitatem
- Antonius Dávila Pérez
Latinae Philologiae professor apud Gaditanam Vniuersitatem
- Eduardus del Pino González (Pinarius)
Latinae Philologiae professor apud Gaditanam Vniuersitatem
- Paulus López López
Philosophiae professor apud Seriense gymnasium
- Eduardus Marcant Engelsing
Latinae Philologiae doctorandus apud Gaditanam Vniuersitatem
- Ioachimus Pascual Barea
Latinae Philologiae professor apud Gaditanam Vniuersitatem
- Bartholomaeus Pozuelo Calero
Latinae Philologiae professor apud Gaditanam Vniuersitatem
- Iosephus Antonius Rojas Carrera (Iarcius)
Latinae Linguae professor apud Caepionense gymnasium
- Franciscus Vera Bustamante
Latinae Linguae professor apud Insulae Legionensis gymnasium
NOMINA ET MVNERA CETERORVM SODALIVM QVI EISDEM ANNIS
CIRCVLI LATINI GADITANI SESSIONIBVS ADFUERINT
- Iosephus Emmanuel Canalejo Pérez
Classicae Philologiae discipulus apud Gaditanam Vniuersitatem
- Ludouicus Charlo Brea
Latinae Philologiae cathedrarius apud Gaditanam Vniuersitatem
- Christus del Croix
Latinae Linguae professor apud Brusellense gymnasium
- Javier Jiménez Lopez de Eguileta
Hispanicae Philologiae discipula apud Gaditanam Vniuersitatem
- Angelus Custodius López López
Arabicae Philologiae professor apud Gaditanam Vniuersitatem
- Iosephus Maria Maestre Maestre
Latinae Philologiae cathedrarius apud Gaditanam Vniuersitatem
- Maria Múñoz Hidalgo
Hispanicae Philologiae discipula apud Gaditanam Vniuersitatem
- Ferdinandus Pérez Alconchel
Graecae Linguae doctorandus apud Gaditanam Vniuersitatem
- Miraculosa Pérez Baro
Classicae Philologiae discipula apud Gaditanam Vniuersitatem
- Violeta Pérez Custodio
Latinae Philologiae profestrix apud Gaditanam Vniuersitatem
- Alexandra Ramos Maldonado
Latinae Philologiae profestrix apud Gaditanam Vniuersitatem
- Iosephus Antonius Rodríguez Domínguez
Classicae Philologiae discipulus apud Gaditanam Vniuersitatem
- Aida Maria Rodríguez Muñoz
Humaniorum studiorum discipula apud Gaditanam Vniuersitatem
-->- María Teresa Sánchez CaroClassicae Philologiae discipulus apud Gaditanam Vniuersitatem
- Agnia Sánchez Pichardo eiusque amica Sonsoles
Hispanicae Philologiae discipula apud Gaditanam Vniuersitatem
CIRCVLI LATINI GADITANI
ACTA ANNORVM MMII ET MMIII
Latini sermonis fautores sumus, qui Gadibus libenter conuenimus ut Latine colloquamur. Plerique Latinam linguam apud Gaditanam studiorum Vniuersitatem uel in gymnasio docemus. Sex fere homines a mense Octobri anni MMII usque ad mensem Maium anni MMIII unaquaque hebdomade in Musaeo Philosophiae Litterisque studendis dicato horas binas Latine collocuti sumus. Varia argumenta cottidiana ad uitam nostram pertinentia tractauimus, scilicet familiam, domum, ualetudinem, uitam academicam, tempus subsiciuum, itinera, dies festas, tempestatem et ita porro.
Vltimo autem die, cum tantum tres nostrum adiremus, per Genuensis uiridarium et per litus ambulauimus, et dum belligeras Americae Foederatae naues spectabamus, de rebus politicis sermocinabamur. Postea in antiquo Candelarum praesidio picturas exhibitas spectauimus et enarrauimus.
Primis mensibus conuenerunt Iosephus Maria Maestre Maestre, Classicae Philologiae Instituti Magister apud Gaditanam studiorum Vniuersitatem nec non Latinus uates et orator; Ludouicus Charlo Brea, qui iamdudum Latine loquebatur; Franciscus Vera Bustamante, qui in gymnasio insulae Antipolis siue Diui Ferdinandi suos discipulos Latinas litteras modo uiuo docet; Bartholomaeus Pozuelo Calero, qui nonnumquam etiam in schola alumnis Latine loquitur; Viola Pérez Custodio; Alexandra Ramos Maldonado; Antonius Dávila Pérez; Ferdinandus Pérez Alconchel, qui Graecis litteris incumbit, et Ioachimus Pascual Barea, qui Circuli moderator sum.
Ex illis Franciscus, Bartholomaeus, Antonius et Ioachimus hoc cursu MMIII-MMIV iam interfuimus, nec minus nonnulli discipuli qui cursui Actiuae Latinitatis alteri conuenerunt: Christina, Iosephus Emmanuelis et Iosephus Antonius. Iosephus, Ludouicus et alii mox uenient. Omnes autem, et collegae et alumni et tu, Gades aditure, ad Latine nobiscum colloquendum expectati uenietis.
Hoc anno unaquaque hebdomade non unum sed duo colloquia instituimus, primum Martiale hora 16:00 et alterum Iouiale hora 12:30. Primum colloquium die quarto decimo, et quartum die uicesimo tertio mensis Octobris anno MMIII celebrauimus.
Die primo Eduardus Engelsing Brasilianus adfuit, qui nonnumquam rediturus est. Eduardus, olim Centucciani studiis Latinis prouehendis Instituti alumnus, anno praeterito apud nos sessiones Latinas bis quinque moderatus est.
Die tertio nos uisit Christus Delcroix Louaniensis, Latinae linguae professor apud gymnasium Bruseliense, quem Antonius commendauit et inprimis alumni multa interrogauerunt.
Prima Nouembris septimana iidem septem, qui praeterito mense conueneramus, duas horas de bellorum terroribus miseriisque, de incendiis ceterisque hominum contra Naturam sceleribus, de causis quibus unusquisque nostrum Classicae Philologiae studuerat, cum serio tum festiue in Martiali sessione collocuti sumus. Triumpho Compluti adepto, Ludouicus ille ad Latinum colloquium tandem rediit. Etiam gaudemus quod Angelus-Custos Lopez Lopez, Arabicae linguae professor in Gaditana studiorum Vniuersitate, in eodem Iouiali conuenticulo primum interfuit.
Iosephus Antonius Rojas Carrera, cognomine Iarcius, et Aida, qui studiis humanioribus siue Humanitatibus et primo Actiuae Latinitatis cursui operam nauat, Martialibus Circuli sessionibus primum interfuerunt. Aida Latino colloquio interesse, et non tantum omnia intellegere sed etiam sententias suas dicere uix credere poterat. Iarcius Iosephi Mariae Mir librum cui titulus “Noua Verba Latina” et priscos commentarii periodici “Palaestra Latina” inscripti fasciculos nonnullos nobis attulit et commendauit. Ei autem una cum Angelo, Antonio, Bartholomaeo, Christina, Iosepho Emmanuele et moderatore, in uario et iucundo colloquio horas duas egerunt. Cum alius in Gaditano de antiquis fliginis Baeticis conuentu adesset, alius scholas aut explicaret aut auscultaret, alius negotiis obrutus esset, Idibus Nouembribus Ludouicus et moderator tantum conuenerunt, et de interretiali CLG pagina, de Latinis libris aliisque scriptis, de collegis qui Circulum augeant breuius collocuti sunt.
Franciscus, Angelus, Bartholomaeus et Ioachimus die 18º Nouembris in conuentu Martiali adfuimus. De Gaditana Sancti Ferdinandi insula eiusque piscatorio portu; de meridionali ei uicino oppido, cui nomen Romanum nisi fallor Caeciliana fuit; de libro “Piper salue” eiusque appendice grammatica, de audibilium rerum utilitate ad Latinam linguam discendam; de pagina Societatis Circulorum Latinorum nuper aucta, et de conuentu Constantinopolitano collocuti sumus.
Angelus, Antonius, Bartholomaeus, Franciscus una cum moderatore die 25º Nouembris postmeridie in graduum conclaue quam Latinissime poterant sermocinabantur. Primum de Iudaeorum regibus Dauide Salomoneque et de utriusque uita et scriptis collocuti sunt, dum Angelus de linguis et moribus gentium quae Syriam, Phoeniciam, Palaestinam, Arabiam aetate antiqua incolebant nonnulla ceteris patefaciebat. Deinde de imperatore Carolo Quinto eiusque filio Philippo, qui Dauid et Salomon Hispanus uocantur, unusquisque nostrum sententiam dixit.
Antonius ex oppido Serensi non longe ab antiqua Hasta Regia sito, Franciscus ex insula Gaditana Sancto Ferdinando dicata, Iosephus Antonius Rojas e Portu Albo freto Gaditano apposito, Martis die 2º mensis Decembris in Bartholomaei Ioachimique grapheo cum utroque conuenerunt. Deinde Latine iam loquentes in conuentuum conclaue ascendimus. Primum de Latino Europaei nummi nomine et de sitibus interretialibus Latinos textus praebentibus collocuti sumus. Iosephus Antonius recens commentariorum periodicorum quibus titulus “Melissa” fasciculum attulerat quod inspiceremus, et Franciscus hymnum Europaeum quem Tuomo Pekannen scripserat cantitauit. Cum Iosephus Antonius comediam Amphitruonem legat, de eius argumento et de Sosiae cogitationibus unde Renatus Cartesius philosophicam methodum excerpserat, disceptatum est. Tunc de Plautinis locutionibus, de comediis quas ipsi olim egeramus et de iis quas modo nouus Gaditanae studiorum Vniuersitatis grex ad scaenam producit, disseruimus. Post horam sextam in thermopolium descendimus, ubi de aliis thematibus Latine sermocinati sumus dum plerique nostrum calidam potionem sorbillabant.
Nona die mensis Decembris in conuentuum conclaui tres nostrum rite conuenimus. Primum de Albino, qui CLG paginam interretialem liberaliter diligenter perite curat, Antonium et Bartholomaeum quaerentes certiores feci. Tunc de Gaditanorum inceptis ad Latinum sermonem fauendum, quae Auito SCL moderatori Societatis potius quam Circuli sint, disceptatum est. Societatem ergo Latinam Gaditanam instituere decreuimus, quod etiam ceteris sodalibus placuit. De Catulli carmine sexto, quod Bartholomaeus arguit esse carmen maledicum, et de philosophia et superstitionibus apud Lucretium postremo disseruimus. Cum orationes de Classica Philologia in graduum conclaui auscultare uellemus, postquam Albertus, Philologiae Classicae alumnus, photographema nostrum fecerat, hora quinta et dimidia sessionem finiuimus.
Die 16º mensis Decembris Bartholomaeus, Antonius, Ioachimus in conuentuum conclaue conuenimus, in extrema mensa iuxta fenestram sedentes. Primum tragicam et miserabilem praepotentium quamuis ferocium condicionem, cum aduersam fortunam ferant, animaduertimus. Tunc aut clementia aut saeuitia qualis esset C. Iulio Caesari et C. Octauiano Augusto, qualis tyranno apud Hispanos proximo saeculo, qualis Americanis imperatoribus his temporibus, ab exemplis nobis notis indicabamus. Postea ueterum auctorum uicem dolebamus, cum ei ad principum arbitrium saepe scriberent et horum fauor eflagitandus esset. Cum animi motus in Aeneide et in Iliade tam dissimiles inter sese sint, dubium fuit nobis Vergilium libenter epos scripsisse. Tandem ad sensus ob censuram reconditos in Ceruantinis fabulis transiimus.
ACTA ANNI MMIV
MENSIS IANVARII
13.01.2004. Die Martis 13. Ianuarii conuenerunt Bartholomaeus, Franciscus, Ioachimus, Antonius en duo discipuli (Christina et Iosephus Antonius). Antonius, qui proximo mense Latinam linguam discipulos Iuris in Academia Gaditana docebit, sodalibus proposuit ut de sententiis et aphorismis Latinis ad ius pertinentibus loqueremur. Fecimus nonnullos ludos; unus ex iis fuit ut sequitur: Antonius legebat definitionem iuridicam, et ceteri debebant dicere quod nomen ea explicaret (uerbi gratia, libertas, hereditas, iustitia et ita deinceps). Omnes sodales abiimus a conclaui iuris peritiores quam intrauimus.
Antonius Dauila scripsit
20.01.2004. Ad horam quartam postmeridianam Martis diei 20i m. Januarii a. 2004i Joachimus Pascual, Bartholomæus Pozuelo, Antonius Davila, Franciscus Vera, Paulus, et Josephus Antonius convenimus ad Latine libenter sermocinandum:
Joachimus Pascual paucis locutus est de initiali naturā phoneticā alphabetorum, quæ, tamen, decursu temporis paulo minus conveniunt ad exacte repræsentandos linguæ sonos, qui paulatim mutentur.
Cum primum omnium sessioni interfuerit juvenis magister Philosophiæ, Paulus nomine, eo die per duas fere continuas horas sermocinatio de Philosophia facta est. Bartholomæus Paulum et Jarcium, qui studia academica Philosophiæ perfecerunt, interrogavit de nonnullis quæstionibus ad eam disciplinam attinentibus:
-cui scholæ vel doctrinæ philosophicæ faveremus;
-quibus de causis nostri temporis philosophi non valerent hominum animos movere neque responsa satis attractiva proferre quæstionibus de vitæ sensu, de ratione et via felicitatis inveniendæ, de optima ratione vivendi, etc.
Bartholomæi sententiā, hoc tempore vix inveneris ullum philosophum qui hominum animos satis faciat responsis probabilibus ad tales quæstiones. addidit quoque philosophos sæculi undevicesimi et ineuntis sæculi vicesimi, Fridericum Nietzsche, et Sigmundum Freud, inter alios sibi plura majoris momenti dixisse quam posteros philosophos qui prætereunte et exeunte sæculo vicesimo exstiterunt.
Paulus, respondens ad primam quæstionem quam protulit Bartholomæus, affirmavit se scholas Platonis et Aristotelis magni momenti habere, simulque nonnullis placitis utriusque philosophi assentiri. Etiam vindicavit Hispanorum philosophorum majorem æquioremque animadversionem eorumque operum altiorem cognitionem, quod eorum multi ab ipsis Hispanis omnino ignorati essent. in fine allocutionis patefecit voluntatem incumbendi in opera philosophica Latine scripta.
Jarcius autem confessus est se jam diu quæstiones philosophicas infeliciter posthabuisse, immo eas turpiter deseruisse, scepticismo, qui dicitur, quodam affectum, vel animi lassitudine ob talium quæstionum obscuritatem, insolubilitatem. proinde, hoc tempore fere nihil curare nisi Latinitatis historiam, specimina, condicionem præsentem, possibilitates… quamvis simul philosophiæ quæstiones magni momenti habere pergeret ad veram humanitatem vindicandam cogitatione de rerum principiis, et speculam teneret recuperandi illam Minervæ noctuam olim in tenebris amissam. sed ad quæstiones respondens dixit sæculo vicesimo haud paucas diversasque scholas, varias doctrinas et multos philosophos exstitisse, quorum haud pauci a plerisque civibus minus noti essent, quamvis eorum placita etiam responsa haberent ad tales quæstiones.
Interea, Joachimus Pascual locum quærebat idoneum ad ponendam machinam photographicam qua automatice omnium adstantium imago forma digitali imprimeretur. Franciscus autem et Antonius animi attentione sermocinationes de philosophia audiebant, et quæstiones sententiasque suas paulisper proposuerunt. Franciscus assensus est querimoniæ Bartholomæi de deficientiā philosophorum nostri temporis qui hominum animi turbationem probabiliter sedent vel placent, confessus est se proniorem esse ad antiquos philosophos, atque magni momenti habere Senecam, Cordubensem illum stoicum.
Ad horam sextam postmeridianam sessio finita est, et sodales amicaliter valedixerunt in proximam Latine sermocinandi occasionem.
Josephus Antonius Rojas scripsit
27.01.2004. PARS PRIMA. COMITIA HABEMUS! Die quarto et decimo mensis Martii non solum in Hispania, sed etiam in hac Baetica comitia habebuntur, et omnes ad saepta conveniemus ut candidatos nostros eligamus. Iam hoc mense Ianuarii partes sive factiones de illis comitiis celebrandis multa locutae sunt, atque per emissiones radiophonicas et televificas nonnullae earum paulatim programmata sua praenuntiare ac vulgari coeperunt.
Quae cum ita sint, hac in sessione de comitiis colloqui placuit, et Bartholomaeus, Ioachimus, Antonius et Paulus in hac colloquii parte libenter sententias suas dederunt de plurimis quaestionibus, quas Franciscus proposuit [v.g.: Post comitia, mutationem rerum videre poterimus?; Factio Popularis rursus summam potestatem obtinebit? Quis petitor vel candidatus tibi maxime placet? Lex D´Ont de suffragiis computandis mutanda est? Quid de Factionis Socialisticae duce, qui nuper praedixit omnes scholas undecim menses aperiendas, omnesque disciplinas hispanice simul et anglice impertiendas esse? ...et aliae huiusce modi quaestiones].
PARS SECUNDA. DECEM AENIGMATA DE LEXICO COMITIALI. Nuper Franciscus Commentariolum petitionis a Quinto Cicerone scriptum rursus in manibus habuit, ut videre posset quae verba maxime idonea essent in loquendo de comitiis antiquis; qua causa excogitavit Franciscus alicuius momenti esse hoc opus in colloquium nostrum trahere. Inde per ludum in hac colloquii parte, decem definitiunculis datis, sodales interrogavit de quibus verbis in illo opere usitatis ageretur. Vt veritatem dicamus, omnes praesentes celeriter ac doctissime responsa dederunt!
PARS TERTIA. DE PROGRAMMATIBUS IN POMPEIAE PARIETIBUS REPERTIS. Vt bene notum est, in muris, in columnis, in podiis et in parietibus Pompeianis reperta sunt plus minusve quadraginta milia inscriptionum, quas philologi vel suo chirographo vel chartulis perlucidis exararunt et nobis tradiderunt. Hodie omnes inscriptiones Pompeiae repertae in tomo quarto Corporis Inscriptionum Latinarum legi possunt. Quarum multae ad comitia pertinent, et hac causa tredecim programmata (vel tituli picti ad comitia pertinentes) a Francisco collecta in colloquium allata sunt, ut de illis disceptaretur. De his satis et iucunde locutum est: qui parietes suas praebuerint et quasi donaverint, ut in illis scriberentur omnia ea, quae ad quendam petitorem attingerent; qui hos titulos pinxerint; qui suffragium rogarent; quibus litteris compendiariis (vel siglis) uterentur; quae essent programmata et qui illius Coloniae Corneliae Veneriae Pompeiorum magistratus.
Et, contione habita, quis dubitare potest quin nosmet ipsi per caffeam in thermopolio sumptam etiam diu de illa Pompeia collocuti simus?
Franciscus Vera Bustamante scripsit
MENSIS FEBRUARII
03.02.2004. Die 3. Februario, cum Gadibus aeris temperies amoena fuit, sodales septem Circuli huius urbis Latini nos sermocinationi Romanae accinximus. Sessio gregis ab hora uespertina quarta usque ad sextam perstringeretur, sed ita eramus Latine loquendi cupidi ut, multo ante constitutum ad popinam quandam academicam, ut pranderemus, congerrones nos contulimus. Lectorem haud terrae morum peritum scire iuuabit, flagrantem semper nouitate, hispanos meridiei tempus non duodecimam sed horam intelligere secundam, quae eis propria est plus minusue cibis summendis. Dum carnibus holeribus commixtis auidus uescabar, quod ferculum 'revuelto' hispani uocitant, eo auidior uitae Iarcii, siue Iosephi Antonii, notitias percipiebam, quem paulo ante prima uice coram offendi, cuius litterae tamen luciditate atque acumine ad Gregem Loquentium missae iam pridem omnibus innotuerant. Comperi tunc eum se philosophiae studiosum profiteri atque his diebus munus quodam, Latinitatis amoris scilicet gratia, ueteris sermonis magistri appetere. Saginati omnes cum caelum inuitaret tum ut cibi leniter concoquerentur deambulationem fecimus atque in uiridario thermopolium petiuimus ubi praeter potiones maris conspectus pulcher praebebatur, quod quidem ubique prope Gadibus, quippe insula, contigit.
Hora quarta Vniuersitatis Studiorum aedibus rursus aderamus, ubi duos alios sodales conuenimus. Participes tunc eramus Eduardus Engelsing, Ioachimus Pascual, Bartolomaeus Pozuelo, Iarcius siue Iosephus Antonius, Paulus, Antonius Dauila et Franciscus Vera. Subsellis ocupatis, nobis proposuimus de omnibus illis diebus in actis diurnis lectis siue ab stationibus, ut dicitur, radiophonicis auditis referre et disceptare. Eduardus, ut exemplum afferam, nuntium retulit de caede quadam uiaria, ubi mater e uita excessit et puella tres annos nata crustulis modo nutrita casu tribus modo post calamitatis diebus ab custodibus publicis est inuenta, locus enim erat longe ab uia abditus. Iarcius nos de Congressu in ipsa Vniuersitate Studiorum Gaditana certiores fecit, in quo clari homines quos inter Sauater philosophus, Baeticos populares de gregis terroristarum quasi persuasionibus seu inmanitate admonebant. Nuntiis relatis, alius aliis uerba addebat, emendabat, confutabat, quae intra plurima in medio promebantur. Postea denique ab Finnis nuntios hac hebdomade in lucem editos euoluimus atque siue de argumentis siue de ipsis uerbis minus nobis quidem usitatis disceptauimus, quae essent inter alia 'praesidentatum', 'praesidens', 'terrorismus'. Ioachimus se, quoad posset, graecis uerba latina anteponere, ut tomocrate terroristam, autumauit.
Hora post sexta Vniuersitatis Studiorum thermopolium iniuimus, ubi faucibus madidis sermone adhuc remissiore animum laxauimus. Nunc tamen, hoc scribens, uix exspectare possum ut proximo die Martis sodales Circuli aliosque aduenas conueniam. Valete!
Eduardus Engelsing Brasilianus scripsit.
10.02.2004. Die decimo Februarii, post prandium ut semper, ad linguam Latinam exercendam conuenimus sodales tres: Antonius Davila, Ioachimus Pascual et Bartholomaeus Pozuelo. Primum argumentum obtulit Antonius, qui nobis enarrauit se fortasse locaturum diaetam cari collegae nostri Ludouici; se una cum uxore aditurum ad diaetam uidendam.
Cum haec diaeta Ioachimo et Bartholomaeo bene nota sit, ambo enarrauimus nos quondam ibi habitauisse; ambo eius delectamenta descripsimus: eius silentium, eius magnificum maris prospectum.
Tum de diaetis nostris tractauimus. Bartholomaeus dixit necesse esse non parum fortunae habere ad diaetam Gadibus inueniendam. Ioacchimus memorauit se maiorem partem salarii sui expendere in domu sua exsoluenda; se diuitem sibi uisurum cum diaetam ex pignore absoluat. Bartholomaeus aliis quaesiuit quid facerent si magnam pecuniam haberent: utrum similem uitam eos gerent, an diuersam? Responsa non fuerunt dissimilia: plus minusue omnes eandem uitam ageremus; fortasse plura itinera faceremus aut lautioribus epulis frueremur. Talibus uerbis conuentum concludimus et ad caffeum sorbillandum in thermopolium exiuimus.
Bartholomaeus Pozuelo scripsit.
17.02.2004. Die XVII Februarii solita hora contione gavisi sumus quae iucundissimas quaestiones diversas nobis praebuit. Inter easdem et levis divinationis iocus et gravis de oecumenica theologia sermo omnino praestiterunt. Franciscus, Bartholomaeus Ioachimusque prospicere strenue conati sunt quo ordine libros valde nuper a Paulo emptos atque ibidem ostensos ille ipse legeret.
Postea de praecipuis differentiis philosophicis theologicisque inter Catholicismum et Protestantismos excogitationem libenter habuimus. Earum profundissima differentia in hoc residet: Catholicismus parem rationis et fidei interventum propugnat; Protestantismi autem voluntarismum fideismumque sustinent.
Denique ad cauponam, sicuti solemus, omnes accessimus.
Paulus López López scripsit.
MENSIS MARTIUS
02.03.2004. Die Martis, cum tempestas idonea esset et tempus otiosum haberemus, nam mihi et condiscipulo meo Iosepho Antonio multum studendum non erat, sermocinationi Circuli Latini Gaditani nos accinximus.
Sessio gregis circiter hora uespertina quarta et dimidia incepit et eam hora sexta confecimus. Locuti sumus de multis rebus praesentibus, exempli gratia de itinere in Italiam in quo fuit Bartholomaeus cum alumnis qui, sicut Iosephus Antonius et ego, Philologiae Clasicae student. Bartholomaeus nobis narrauit quae ibi fecerunt, antiquas reliquias quas uiserunt, facta iocosa quae eis acciderunt, et omnes risimus...
Praeterea collocuti sumus de festis diebus, praesertim de Gaditanis Carneualibus, de gregibus canoris qui nobis maxime placent, de cantoribus, de eorum carminibus... Argumentum autem de quo diutius collocuti sumus fuit musica et litterae. Vtram plerique praeferunt? Omnes responsa dedimus, putauimus uitam uiuere non posse sine musica litterisue et unusquisque nostrum dixit quae tempore otioso facere soleat (uel legere uel musicam audire) et quamdiu.
Tandem sermocinati sumus de finibus septimanae; quid iuuenes facere soleamus, qua de causa tam sero exeamus et redeamus...
Hoc die fuerunt participes in sessione Ioachimus Pascual, Bartholomaeus Pozuelo, Antonius Dauila, Iosephus Antonius et Christina.
Christina Brauo scripsit.
09.03.2004. Die nono mensis Martii Ioachimus, Bartholomaeus et Franciscus, ut latine colloqueremur, Gadibus rite convenimus. Praecipuum argumentum fuit illa peregrinatio Pompeiana, quam recenter Bartholomaeus cum grege discipulorum et sodalium fecerat; itaque de Pompeianis picturis, de viis et de aedificiis longe disceptatum est, etiam de magno Museo Neapolitano, ubi plurimae reliquiae Pompeianae servantur ac custodiuntur. Sed, sicut nostri est mos, cito "cursus mutavit amnis" (ut Horatianis verbis utar) et colloquium ad Bella Poenica, ad Hannibalem et eius elephantes mire pervenit, dum semper singularis Bartholomaeus sententiam nostram rogitabat de aliqua quaestione numquam antea audita, scilicet, qualem Europam hodie haberemus, si Carthago Romam tandem vicisset. Postea colloquium rursus ad res Pompeianas refluxit, et de lupanare, de portis et de sepulcris ibi inventis actum est.
Franciscus Vera scripsit.
16.03.2004. Die sedecimo Martii, sodales Circuli Latini Gaditani plane animo consternati horremus ut loqui ita cogitare de barbara caede quae Matriti septem abhinc diebus perpetrata est. Quot uitae inmatura iniustaque morte raptae! Quot mortui sine ulla causa! Quantus dolor! Hispani etiam habemus nostras idus Martii. Sessioni gregis interfuerunt Christina, Iosephus Antonius, Ioachimus, Bartholomaeus et Antonius. Ex hora quarta postmeridiana usque ad horam sextam de comitiis Dominico die celebratis deque terriculis sermocinati sumus.
Antonio non perspicuum erat utrum partes populares comitia perdidissent an partes socialistae vicissent. Denique, omnes consensimus plerosque Hispanos partes siue factiones socialistas electos esse ad puniendum praesidem Asnarium, qui mendaciis ciuibus puniendum praesidem Asnarium, qui mendaciis ciuibus persuadere conatus sit auctores talium criminum fuisse terroristas ETAE, quamquam inuestigatores iam nonnulla indicia inuenerant de alia secta terrifica islamica. Praeterea, plerique Hispani praesidi Asnario non ignoscunt quod bellum iniustum contra Iraquam mendaciis fouisset atque induxisset. Concione habita, conuentum conclusimus et valediximus in proximam Latine loquendi sessionem.
Antonius Davila scripsit.
itaque, post ambulatiunculam in viridarium, locum idoneum paulisper quærebamus ad jucundum et tranquillum colloquium. mox sæptum quoddam per portulam transivimus in parvam aream herbosam ubi arbores variæ pulchræque erant. qua quidem in area mensæ ligneæ pictis foliis pulchre ornatæ et sedilia ad mensas disposita erant. cujusdam patulæ arboris causa radii solis locum quem primum elegeramus minus illuminabant et vix calefaciebant. quamobrem, continuo sedem proximam tepidis solis radiis nobis commodiorem factam invenimus ibique per duas circiter horas sedentes mansimus de variis rebus colloquentes.
Paulus, philosophiæ magister, nobis nuntiaverat se proximo die Jovis habiturum esse acroasem in quibusdam ædibus universitariis urbis Serensis, in qua acturus est de quæstione violentiæ. tum autem Bartholomæus quæstiones proposuit de causis deque varietatibus violentiæ. varie et diu disputatum est de ejus originibus, causis, formis, sensu, etc. obiter alia themata apparebant, iterumque de tromocratia paulisper fuit sermo.
sed etiam alias res tractavimus. e.g. de seminariis deque conventiculis Latinitatis vivæ quæ æstivo tempore celebranda sunt. sine ullo dubio, optima occasio percipiendæ præsentis vel perennis utilitatis sermonis Latini est talis conventus, quoniam ibi homines convenire solent diversis e gentibus alii alias linguas vernaculas habentes. tum necesse est ad sermonem communem traditum nostrum confugere, et ubi mutua intellectio apparet, Latinitas vitam suam demonstrat.
post duas circiter horas, radii solis aream directe non tangebant, et ventulus aerem aliquantulum frigidiorem fecit, ita ut constituissemus sermonem producere ambulantes per viridarium et postea per ambulacrum Candelariæ usque in thermopolium ubi, viribus refectis potionibus calidis sumptis, post breve sed varium colloquium omnes in aliam occasionem valediximus.
Iarcius scripsit.
30.03.2004. Die III a. Kal. Apr. Ioachimus, Antonius Dauila et Bartholomaeus, ut Martis diebus solent, ad Latine loquendum conuenerunt.
Tepidus aer primi ueris ad umbras Genuensis uiridarii inuitabant; tum ad hos amoenos locos exierunt et in subsellio sub arboribus consederunt. Primus sermo de re nuper patefacta uersauit: sex menses abhinc "flamencus" saltator Farrucitus, dum raedam gubernabat, obtriuit ambulatorem qui per uadum ambulatoribus destinatum traducebat. Culpa Farruciti est maxima, quia et citissime currebat (plus quam 140 chilometra per horam dixerunt testes), et non moratus est ad ambulatorem auxiliandum, qui emortuus est. Nonne est deplorabile egregium artificem in carcere uitam gerere? Omnes assenserunt; sed lex eadem omnibus. Et temeritas inter raedarum gubernatores est in primis exagitanda. Postea locuti sunt de quibus acturi essent diebus festis Sacrae Hebdomadis. Et tandem unusquisque ad sua abiit.
Bartholomaeus scripsit.
MENSIS APRILIS
13.04.2004. (Idibus Aprilibus). Feriis conclusis, iterum in urbe Gadibus pulcherrima rite convenimus, ut latine colloqueremur. Huic sessioni adfuere Ioachimus, Bartholomaeus, Antonius et Franciscus, qui hoc scripsit. Primum argumentum et praecipuum fuit Septimana Sancta, paenitentes, pompae cum Passionis scaenis ("passibus" sive "thronis" in hac Baetica nostra nuncupatis) per vias exhibitae et ipsa Passio Christi; et, cum in Christum inciderimus, etiam satis locutum est de pellicula a Mel Gibson confecta et partim latine locuta, cui etiam "Passio" nomen est. Adhuc nulli sodalium huius Passionis spectandae potestas data est; omnes autem spectatores, quos novimus, idem de illa narrant, quod adeo cruenta est, ut nonnulli e cinematographio mature exeant et eam usque ad finem spectare nequeant.
Colloquium radiophonicum de eadem pellicula deque circulis Latinis die 21. mensis Ianuarii a. MMVI habitum:
Colloquium radiophonicum de eadem pellicula deque circulis Latinis die 21. mensis Ianuarii a. MMVI habitum:
Conventum nostrum in viridario Facultati propinquo celebravimus, sub mira patulae arboris umbra, cui nomen metrosyderos robusta. Quod cum ita fuerit, etiam de Viridario Genuensi et eius historia deque arboribus ibi planctatis locuti sumus. Bartholomaeus, vir naturae amantissimus, nobis dixit se domi librum habere, in quo omnium horum arborum nomen atque descriptio continentur.
Postremo actum est de ipsa societate nostra; cuius Praeses electus est Ioachimus, Praesides Vicarii Bartholomaeus et Antonius, et Amanuensis sive Secretarius Franciscus. Calida potione sumpta, hora septima postmeridiana ad labores unusquisque nostrum rediit.
Franciscus Vera Bustamante scripsit.
20.04.2004. Cum priore conventu omnium animi gratis arborum umbris atque odoribus maxime delectati sint, nobis placuit rursus deambulare per Viridarium Genuensis Facultati Litterarum proximum, ibique per duas horas sessionem nostram agere. Sole splendidissimo comitante, arbores tres (Phytolacca hispanice Bella Umbra nuncupata, Eleagnus angustifolia sive Arbor Paradisi, et Ficus nitida) primum oculos nostros in se converterunt, dum Bartholomaeus de eis sapienter disserebat et interrogabat utrum nobis placerent an non; Antonius per iocum quasi illud Terentianum pro nobis respondit: "Nihil arboreum a me alienum puto". Deambulavimus postea per aviarium perque hortulum, ubi Araucaria excelsa ex insula Norfolkia oriunda olim planctata est; inde Lataniam Borbonicam et Araucariam Bidwillii gratissime spectavimus, antequam Bartholomaeus sapientiam iterum ostenderet, cum diceret quae essent similitudines ac dissimilitudines inter Palmam Canariensem et Palmam Africanam. Per areas Pittospororum et Citrorum aurantium odoribus refertas ad parvum viridarii lacum anseribus cultum pervenimus; prope lacum lepidula speluncula adest, cuius in limine mirari potuimus nonnullas Aloes veras radicibus ad saxa tenaciter adhaerentes; per scalam in ipso saxo structam ad summam spelunculam ascendimus, ubi animi nostri miro prospectu denuo refecti sunt; mare enim Gaditanum ingens et perplacidum ante oculos apparuit, dum aura levis pelles mulcebat et calorem levabat.
Vt in humaniores autem res animas nostras intenderemus, perfuse etiam disceptatum est de illa longissima symbola a diurnario Ferdinando Mugica scripta, quam Matritensia acta diurna Mundus nuncupata recenter (18-04-04) inseruerunt. Quamquam Antonius et Bartholomaeus symbolam non legerant, Ioachimus et Franciscus eos de argumentis ibi scriptis certiores fecerunt; post magnam enim stragem die undecimo mensis Martii a terroristis islamicis (ut communis sententia est) Matriti perpetratam, diurnarius affirmat multa etiam nunc in atra obscuritate manere, quorum veritas fortasse nunquam elucidari poterit.
Ferdinandus Mugica symbolam huiuscemodi scripsit:
Ante quam comitia parlamentaria die quarto decimo mensis Martii haberentur, Praeses Aznarius principes gregis terroristae ETA speculabatur, ut die duodecimo eos noctu deprehenderet; quibus captis, victoriam in comitiis facillimam Factioni Populari fore putabat. Sed maxime cavendum propterea erat, quod paulo antea (pridie Diem Natalem anno bis millessimo tertio) ETA duodecim sarcinas bombis refertas displodere in statione ferriviaria Matritensi frustra temptaverat, et recentissime (pridie Kalendas Martias) duo terroristae vasconici, cum Matritum petere conarentur, cum quingentis displosivorum chiliogrammis in provincia Cuenca Matrito propinqua capti erant. Ex aliis indagationibus in Vasconia peractis, custodibus publicis in aperto erat istos terroristas formulas idoneas, ut bombae per telephonium gestabile disploderentur, antea frustra temptatas (in Zarautzensi necropoli die nono Ianuarii, anno bis millesimo primo) tandem sibi invenisse.
[A. D. V ID. MART., id est, DIE UNDECIMO MENSIS MARTII] Clade mane perpetrata, quidam peritus ex custodibus publicis ad scelerum scaenam missis telephonice transmittit materiam displosivam in stragibus adhibitam Titadine fuisse (id est, eandem, quam ETA ex consuetudine adhibere solet). Et quia omnes displosivorum periti ad unguem noscunt quantum differant inter se Titadine et Cumma-2, Mugica diurnarius infert illum peritum non casu, sed consulto cogitateque mentitum esse.
Arnaldus Otegius, parlamentarius vasconicus radicalis, qui hora illius diei decima a. m. per emissionem radiophonicam scelus Matriti perpetratum non cum ETA sed cum bello Iraquiano vinculabat, etiam cogitate mentiebatur; et Praeses Aznarius -scribit Mugica- satis sciebat Arnaldum Otegium mendacia protulisse, quia hora duodecima ipse Arnaldus timens ac stupens quendam hominem eiusdem factionis (Socialista Abertzaleak) certitudinem de scelestis etiam tunc rogitabat. Mugica ad verbum transcribit illa ab Arnaldo dicta.
Primis post cladem horis constituitur grex hermeticus (a quibusdam ducibus Custodum Nationialium atque nonnullis membris Intelligentiae Hispanae compositus) Factionis Socialistae fautor. Duces huius gregis, qui Custodes Civiles ab indagationibus secerni adepti sunt, Factionem Socialistam unaquaque minuta de omnibus indagationibus certiorem faciunt, dum autem Praesidem Aznarium et Ministrum Securitatis terroristis vasconicis etiam atque etiam cladem attribuere sinunt.
Cum ianitor quidam autoraedam cum notaculo 0576 BRX, quae in suspicionem furti venerat, in via detexit, nec custodes missi, qui illam inspexerunt, aliquid mirum viderunt, nec canis materiam displosivam ullam olfactavit. Post aliquas autem horas septem artefacta ad detonandum apta sub sede anteriore in eadem autoraeda inventa sunt. Factio Socialista -scribit Mugica- etiam de eo citius certior facta est quam ipsa Intelligentia Hispana, ut inferri potest ex documentis, quae a secreto postea exclusi sunt.
Nocte appropinquante, nuntiatur taeniam aliquam lingua arabica locutam in eadem autoraeda esse inventam. [Nemo autem satis dicere videtur hanc taeniam nullam terroristarum vindicationem, sed versus islamicos tirunculis aptos continere]. Paulo post, grex islamicorum ignotus (Abu Hafs Al Masri) per epistulam electronicam stragem a se perpetratam esse nuntiat; Intelligentia Hispana autem (ut ex documentis a secreto exclusis etiam satis constat) huic epitulae electronicae minime credit, cum praedictus grex paene omnes ictus per ultimos menses in orbe terrarum perpetratos sibi falso attribuerit.
Quamquam tres sarcinae bombis refertae illo die prope stationes ferriviarias repertae a custodibus publicis displosae erant, subito illa nocte (2:00 a.m.) in officina custodum Vallecae sita alia quarta sarcina (vel potius, bulga) a tirone adlata mire apparuit; et quamquam periti hanc quoque bulgam displodere conati sunt, custos publicus, qui eidem officinae praeerat, illos peritos ab inceptis prohibuit, dum unus ex eius vicariis promittebat ipsum sua sponte bulgam inspecturum. Qua inspecta, intus inventa est materia displosiva cum illo telephonio gestabili, cuius chartula magnetica in Francogallia fabricata aliud indicium contra terroristas vasconicos Ministro Securitatis praebuisse narratur.
[A. D. IV ID. MART., id est, DIE DUODECIMO MENSIS MARTII] Per totum diem Veneris duodecimum Minister Securitatis Acebes per instrumenta communicativa nuntiat vascones stragem Matritensem perpetravisse; terrorismi islamici periti enim ei inter alia dicunt gregem Al Qaeda illa vehicula, quibus ad ictus perpetrandos utitur, non ex furto, sed ex emptione vel locatione semper sibi procuravisse: praeterea Magistratus Britanniae Magnae atque Italiae eandem sententiam atque Hispanos habere (terroristas vasconicos scelestos fuisse), et sic per totum diem eis retulisse.
Prope mediam autem noctem, chartula magnetica in telephonio gestabili inserta novum vestigium praebuit; post huiusce enim diei indagationes, illa chartula non ad vascones, sed ad quendam Jamalem Zougam (hominem quodam modo terrorismo islamico iam pridem vinculatum) tandem adduxerat. Interea illa iudex Francogalliae contra terrorismum praefecta (domina Le Vert) telephonice principi cuidam Factionis Socialistae (qui casu in taberna cauponia cum sodalibus aderat) nuntiat peritos Francos a stragis Matritensis culpa terrostistas vasconicos liberavisse; quo audito, dicitur ille princeps Socialista puero cauponio potionem Campanensem maximi pretii poposcisse atque haec clamavisse: "Victoria in comitiis tota nostra est!" Post duas horas et dimidiam, ut satis constare dicitur, primae epistulae electronicae missae sunt, in quibus affirmabatur totam Factionem Popularem (id est, factionem Praesidis Aznarii) de cladis auctoribus cogitate mentitam esse, et in quibus animi incitabantur, ut oeci omnes, ubicumque haec Factio sedes haberet, insiderentur.
Quamquam Civitates Americae Unitae et Israel per eosdem dies terrorismi atque medicinae peritos ad Hispaniam mittere conati sunt, custodes qui cladem Matritensem indagabant peregrinos peritos accipere noluerunt. Israelienses praecipue, qui homines habent medicinae forensis peritissimos, maximi momenti putabant dilucidari utrum terroristae suicidae -quos vulgus kamikazes appellat- interfuissent an non. [Inter enim rumores tunc falso divulgatos erat unus, qui diceret inter disiecta victimarum membra quae tribus in bulgis collecta erant, nonnulla eorum ad quendam terroristam suicidam pertinere. Id princeps Factionis Socialistae tunc pro certo habebat, dum ipse palam proferebat Magistratus Hispaniae eum nuntium insidiose occultare]. Post paucos dies, Intelligentia Israeliensis mirata est, quod iidem Custodes Hispani qui ante stragem nihil de ea scire videbantur, brevissimo temporis spatio omnia detegunt atque sceleris auctores et fautores fossoremque illum Hispanum, qui duas capsulas materiae displosivae (Cumma-2) terroristis vendidit, deprehendunt. Mugica diurnarius de hoc Hispano capto inter alia scribit hominem esse viginti septem annos natum, mente captum vel potius perturbatum, et a laboribus maturissime propter insaniam seclusum; de illo autem deprehenso ex Mauretania Tingitana oriundo nomine Zougam diurnarius inter alia scribit virum esse custodibus publicis paene totius orbis terrarum satis notum, sed ipsum minime islamicum fanaticum gerere; illum chartulas telephonicas adulterare, et qua causa custodes publicos domicilium hominis et locutorium telephonicum publicum saepe speculari; hominem sexto die ante cladem cum Abu Dahdah (principe gregis Al Qaeda in Hispania) telephonice locutum esse; post cladem modum vivendi nihil mutavisse; quaedam instrumenta communicativa falso nuntiavisse fragmentum illius telephonii gestabilis domi hominis inventum esse. De aliis sceleris participibus, quorum facinora custodibus Hispanis satis nota erant, etiam multa Mugica diurnarius scribit.
Stragibus die undecimo perpetratis, Intelligentiae Hispanae rectores maxime calamitatem deploravisse dicuntur, cum praesertim dux Intelligentiae maximus (dominus Dezcallarius) legatus in Mauretania Tingitana fuerit eiusque secretaria generalis (domina Villanova) Intelligentiam Hispanam erga Africam Septentrionalem recenter direxerit. Quo igitur modo illa cladis per notos latrones aut facinorosos fieri potuit? Quo modo -confert Mugica- scholae primariae puerulus follem in portam introducere potuit, si a quinquaginta metris ad portam angustissimam ab illo portario Matritensi Ikerio Casillis servatam follem iactavit? Nonnulli Intelligentiae custodes post cladem querebantur, quod nova indagationis vestigia diu sibi in secreto fuissent, et quod indagatores citius Factionem Socialistam de inventis certiorem facerent quam ipsius Intelligentiae caput. Haud pauci, comitiis habitis, post victoriam socialistam gaudentes in quibusdam vestibulis ministerialibus palam amplexus dedisse narrantur.
Die Saturni tertio mensis Aprilis haec tragoedia (quae fabula Atellana a diurnario intitulatur) ad finem venit. Illo die, terroristae cladis auctores in vici Leganensis insula (scilicet, domu plurium familiarum) circumdati sunt. Custodes speciales securitati tuendae huc adire iussi; consuetudine neglecta, nullus negotiator aut psicologus aut interpres adhibitus est, neque exspectata media nox ad impetum faciendum. Signo custodibus dato, cum ei impetum facerent, subito totum per aeres volavit, inde unus ex custodibus omnesque terroristae mortem obierunt. His mortuis, spes veritatis elucidandae -scribit Mugica- sublata est. Finis recensionis
Quibus nuntiatis, de veritate ibi contenta multo disceptatum est. Clade immani crudelitate perpetrata, civitas quidem commota atque immutatae urbium facies erant; pacis cupiditas, maxima Hispanorum frequentia per vias saepe demonstrata et a quibusdam magistratibus spreta, multorum Hispanorum animo recursabat. Cum Praeses atque Minister Securitatis terroristis vasconicis per duos dies cladem tribuissent et id toti orbi terrarum nuntiavissent, saltem ita imprudenter ab iisdem actum est, ut in comitiis alii mendacitatis, alii inertiae superbiaeque Factionem Popularem condemnaverint. Si aliqui autem quid perfidi per illos dies miserrimos egerunt, cavenda est sententia illa Geliana: "Veritas filia temporis".
Franciscus Vera, huius Societatis Amanuensis, sine ira et studio recensere curavit.
Cui harum miseriarum memoria non placuerit, veniam dato.
27.04.2004. Conventus in viridario Facultati Litterarum proximo hodie a nobis quoque gratissimus habetur; caelum enim Gaditanum amoenissimum clausa loca relinquere atque sub divo colloqui hortatur; illuc igitur iuvat ire et paene desertam videre naturam, dum iucundam potionem in taberna cauponia venustate plena gaudentes sumimus. Comitatur et hodie Paulus noster, qui a laboribus tandem solutus plures post septimanas rursus apud nos convenit; et cum hac in pagina nostra ipse Paulus perlegerit nos satis de Passione a Mel Gibson confecta nuper locutos esse, vult autem nuntiare se de illa nexum interretiale cuiusdam momenti invenisse; et interrogatus utrum Passio sit pueris apta necne, Paulus annuit; Bartholomaeus autem dicit eandem nimis violentam sua sententia esse, dum Ioachimo hoc genus violentiae minus damnosum esse videtur quam illud, quod emissiones televisificae saepius et sine iustis causis divulgare solent. Et cum iterum in violentiam incideremus, de illa acroase, quam nuper Paulus in aedibus universitariis urbis Serensis habuit, interrogatur; tunc Paulus respondet se de causis violentiae, simul quidam mentis peritus de violentia domestica eadem sessione diu disseruisse. Tandem de illa violentia, quam omnes homines, cum autoraedas gubernant, exhibere solent, satis disputatur, dum alia violentiae genera in ipso sermone proferuntur.
Etiam interrogatur Franciscus de libro, cuius titulus est Petri Núñez Delgado Epigrammata et quem nuper in lucem edidit: qualis poeta fuerit ille Petrus Nunius et quam venustatem eius carmina habeant. Ad haec inter alia respondet Petrum Nunium strenuum versificatorem potius quam egregium poetam ita fuisse, ut in illo (sicut in pluribus poetis renascentibus) magis utilitas quam venustas petenda sit. Petri Nunii quidem epigrammata, quae amplum clericorum, grammaticorum et magistratuum atrium in se continent, magni momenti sunt, ut Hispania, Baetica atque Hispalis saeculi XVI elucidari possint. Cum in res poeticas colloquium sua sponte inciderit, etiam diu disputatur poetisne aut aliis artificibus, ut sua excogitent et conficiant, infelicitate opus sit.
Franciscus Vera scripsit.
MENSIS MAIUS
04.05.2004. Die quarto Maii, Ioachimus, Bartholomaeus, Franciscus et Antonius ad latine sermocinandum rite conuenimus. Cum status caeli in melius post aliquot pluuiosos dies mutaretur, Viridarium Genuensem petimus, sicut nostri est mos, ut locum ad loquendum inueniremus.
Francisco autem abeundum fuit ad horam quartam et dimidiam, quoniam hac hora conuentus professorum lycaeorum Gaditanorum celebrabatur. Sodales qui mansimus primum de coloribus egimus, id est, de originibus eorum nominum.
Postea colloquium ad res poeticas fluxit: de Catulo locuti sumus, non solum de eius carminibus sed etiam de ipso homine, id est, de eius moribus, ingenio indoleque. Bartholomaeus a Ioachimo, actiuae latinitatis scholarum professore, quaesiuit nimisne laboriosum esset docere linguam latinam uiuam discipulos qui hanc linguam prorsus nescirent. Ioachimus nobis exposuit rationem docendi hanc materiam, argumenta quae in sessionibus tractantur et enchiridia quae ab eo adhibitantur. Hora quinta et dimidia conuentum conclusimus et ualediximus in proximam hebdomadem.
Postea colloquium ad res poeticas fluxit: de Catulo locuti sumus, non solum de eius carminibus sed etiam de ipso homine, id est, de eius moribus, ingenio indoleque. Bartholomaeus a Ioachimo, actiuae latinitatis scholarum professore, quaesiuit nimisne laboriosum esset docere linguam latinam uiuam discipulos qui hanc linguam prorsus nescirent. Ioachimus nobis exposuit rationem docendi hanc materiam, argumenta quae in sessionibus tractantur et enchiridia quae ab eo adhibitantur. Hora quinta et dimidia conuentum conclusimus et ualediximus in proximam hebdomadem.
Antonius Dauila scripsit.
18.05.2004. Hodie conventus initium diutius morari videtur; Praeses enim noster Ioachimus, quamquam ipsum rite conventurum professus est, loco apparet nullo; dum expectamus, Bartholomaeus, Antonius et Franciscus pauca colloquimur, sedemus, ambulamus (ubi sit Ioachimus?); post dimidiam horam Ioachimus cum magna chartarum fascia, quam dicit esse concinnendam, ad nos accurrit; eius facies fessa videtur, tunc demum colloquium incipimus. Ioachimus alloquitur: illum in Insulas Canarienses ad cathedram oppugnandam aditurum esse; plurima illa documenta, quae ipsi proferenda, totam noctem excitatum curavisse; post vile ientaculum prandium sumpsisse nullum; ipsi tempus deesse ad omnia subeunda.
Omnes unanimi Iochimum consolamur deque itinere deque diei profectione interrogamus, dum e Facultate eximus et ad mare nobis proximum progredimur. Ibi Phoebus splendet et animos nostros reficit; per mare quietissimum magna navis peregrinatoribus referta navigat; haec navis causam nobis praebet, ut disputationem philologicam incipiamus; si peregrinator verbum est compositum a "per" et "ager", rectumne est illos homines, qui iter ad delectationem in navi faciunt, peregrinatores appellari? Quo disputato et auctoritate Ciceroniana accepta, quantum differant navigatio antiqua et hodierna tunc disceptatur; namque, etsi gratum sit plerisque iter per maria his temporibus facere, sunt qui dicunt, cum fluctus et navis motus non patiantur, ipsos per totam navigationem vomere et laborare.
Postea de liberis educandis colloquimur; Rosa enim Bartholomaei filiola murem domi in cavea habebat, sed ille nimis fortasse ad solem expositus mortuus tandem a puellula inventus est. Quone modo -interrogat Bartholomaeus- patri agendum est, ut tristitia puellae non augeatur, simul illa intelligat animalia domestica maxima cura habenda esse? Quibusne verbis ipsi utendum est, ut is tam parva aetate filiae sine iniuria dicat murem ex quadam eius incuria periisse? Quo audito, omnes -qui bene novimus illam Iuvenalis sententiam ("maxima debetur puero reverentia")- idem fere consilium exponimus: semper liberis veritatem, quamquam quodam modo emulceamus et amaritudinem minuamus, dicendam esse. Si puerulus quidam peccavit aut quid mali egit, sine ira parentibus admonendus est, ut vitia paulatim corrigantur. Et si Rosam tristitia invasit, quia murem amisit, novus mus, qui accuratius ab illa servetur, ematur.
Deinde de quibusdam oppidorum Hispanorum nominibus sive toponymis disputavimus, dum gaudenter ad tabernam cauponiam prope mare sitam deambulabamus; ibi collocuti sumus de serie per televisorium emissa, cuius titulus prope est "Duo metra sub terra" cuiusque argumentum in res ad familiam pertinentes novo more et hodierno incidere videtur; huiusce seriei pater familias, qui mortuorum corpora sepelit, ansas nobis dedit, ut de verbis latinis libitinario et vespillone paulum colloqueremur. Tandem via deambulantes, dum ad labores iterum redibatur, de carminibus Catullianis deque Catullo ipso haud pauca disputavimus.
Franciscus Vera scripsit.
MENSIS IVNIVS
01.06.2004. Hodie in Universitatis officina, in qua Ioachimus laborare solet, Societatis sodales plus solito demoramur; postquam enim salutem breviter diximus, omnes Ioachimum, cum nuper ipse cathedram Canariensem petere conatus esset, de itinere deque petitionis eventu interrogandi cupiditate flagramus. Ille ad primas et avidas quaestiones a nobis propositas respondit: iter gratissimum fuisse, incerta certaminis victoria, vota tamen bonos ad exitus ducere non adeptum. Nos de plurimis quaerentes a Ioachimo etiam certiores facti sumus de ipso certamine, de ceteris petitoribus deque doctissimis viris, qui certamini praefuerunt. Utque eis quaestionibus finem faceret, dixit se, etsi cathedram non obtinuisset, tamen, cum laborem suum optime defendisset, ex Insulis laetum demum rediisse. Sic locutus ad alteram sedem nostram (Viridiarium Genuensis) nos abire iussit.
Ibi sub tegmine pittospori sedentes de apparatu nuptiarum incliti principis Hispaniae Philippi et Dominae Laetitiae diu collocuti sumus. Primum, quod minime mirum est, de ipsa Domina Laetitia disceptatur; communis sententia fuit mulierem esse perintellegentem atque doctissimam, et, cum sit ignobili genere nata, tamen Hispaniae reginam fore quam optimam: falso quidem queri nonnullos homines, quod nationes per ignobilem potius quam per nobilem regantur. Nam, cum sit Laetitia insignibus virtutibus praedita, quid maius aut praestabilius industria cultu sapientia invenire possis? Dehinc de immenso agmine aquarum deque nubibus collectis, quae foedam tempestatem atris imbribus glomerarunt (ut scripsit Mantuanus ille) etiam collocutum est; aether enim arduus et pluvia ingens diem nuptialem foedaverunt et plebis favorem diluerunt; saltem hora quinta postmeridiana solis laeta facies urbi propinata est, et Principes in Regiae maenianis populo Matritensi haud implutos sese tandem obtulerunt.
Postremo actum est de quibusdam proceribus, qui his nuptiis adfuerunt, deque parvis familiae regiae pueris, qui inter sollemnia nuptialia in Ecclesia Matritensi habita puerilibus ludis atque iocis non destiterunt. His rebus dictis, quae erant in nuptiis gestis, disputatum est rectiusne sit dicere Cómplutum quam Complútum, atque unde originem ducant alia locorum nomina, verbi gratia illa quae a BAE- incipiunt (Baelo, Baesippo...). Locorum nominum studium -haec omnibus eadem fuit sententia- quot laetitias atque oblectamenta nobis philologis praebet!
Postremo actum est de quibusdam proceribus, qui his nuptiis adfuerunt, deque parvis familiae regiae pueris, qui inter sollemnia nuptialia in Ecclesia Matritensi habita puerilibus ludis atque iocis non destiterunt. His rebus dictis, quae erant in nuptiis gestis, disputatum est rectiusne sit dicere Cómplutum quam Complútum, atque unde originem ducant alia locorum nomina, verbi gratia illa quae a BAE- incipiunt (Baelo, Baesippo...). Locorum nominum studium -haec omnibus eadem fuit sententia- quot laetitias atque oblectamenta nobis philologis praebet!
Franciscus Vera scripsit.
08.06.2004. Cum in priore conventu in locorum nomina inciderimus, de aliis Baeticorum oppidorum nominibus etiam in prima huius sessionis parte disputatur. Ioachimus noster verbi gratia profitetur Mergablum (prope oppidum hodiernum Conil) potius dicendum Mercablum, quod a mercari et a suffixo -bulum originem ducat. Franciscus autem similitudini quorundam locorum nominum et nonnullorum deorum apud Poenos (Baal, Melkart) alludit; ad haec Ioachimus Francisci Villaris opinionem memorat, cum is defendat plurima nomina Baetica Indoeuropaea fuisse.
Vix ea fatus erat, cum arduam Bartholomaeus quaestionem in colloquio introduxit: “Qui vere sunt Indoeuropaei?"; nonnullae earum cogitationum, quas homines doctissimi scriptas nobis reliquerunt, inde memoratae sunt; nemo fere enim sodalium res Indoeuropaeas adeo perspexit ut materiae tam arduae peritissimum sese profiteatur. Postquam satis de Indoeuropaeis dictum, Bartholomaeus quaestionem rursus proposuit aliam: "Si multum pecuniae tibi daretur, cui nunc studeres?" Antonio, Ioachimo et Francisco eadem sententia fuit: Linguae Latinae studia nunc etiam daturos. Omnes enim a pueritia, quamquam haud pauci saepe dicebant nos studium inutile temptare, non pecuniae, sed amoris causa Litteras Latinas amplectati sumus. Franciscus, qui alterum pristinum erga naturam amorem detegit, nuntiat Linguam Latinam Vivam sibi adeo placere ut huius prope materiae librum discipulis aptum paene habeat perfectum. Et cum in discipulos nostros inciderimus, de eis atque de hodierna in Hispania studiorum ratione satis colloquimur, cuius compendium prudentius atque honestius omittere videtur.
Franciscus Vera scripsit.
22.06.2004. Cum hosce per dies in Lusitania Certamen Pedifollii Europaeum celebretur et omnia instrumenta communicativa tantum de hoc satis dicere videantur, etiam nos in Viridario Genuensis hodie colloquium a pedifollio incipimus, praesertim quoniam Hispano gregi praeter exspectationem, tribus primis certationibus conclusis, domum redeundum est. Qua causa hoc evenit? Cur grex Hispanorum pedifollicus, qui optimos lusores habeat, tamen haud optime se gessit? Qua re Hispani lusores, dum cum Lusitanorum grege contendebant, fessi et quasi ignavi per ludum conspiciebantur? Exercitator Dominus Saez (haec communis sententia fuit) aciem Hispanam contra Lusitanos non bene instruxit; Ioachimus noster addit Praesidem etiam Foederationis Dominum Villarem, qui gregis spem exercitatori illi commisisset, non a culpa vacare.
Franciscus et Antonius nuntiant se hodie mane per radiophonium audivisse exercitatorem dicentem ignavius fore in hoc discrimine rerum gregem Hispanorum deserere; Ioachimus autem hoc facilius intellegi posse propterea opinatur, quod nullus hominum munus lucrativum atque minime operosum sua sponte relinquit.
Re pedifollica conclusa, ubi unusquisque nostrum proximam per aestatem tempus otiosum agat interrogamus. Antonius se Compostellam petiturum profitetur; Ioachimus, quamquam iter Iacobeum e Baetica in Gallaeciam magno petaso coopertus non repudiaret, se Gadibus mansurum, Franciscus autem Onubam, dum filius academica pericula subit, pluries visurum nuntiat. Omnibus tandem ea, quae apud Martialem inveniuntur, exoptamus: "Gestatio, fabulae, libelli, campus, porticus, umbra, thermae, haec sint loca, hi labores".
Tunc Franciscus textulum nuper legisse dicit, in quo S. Augustinus (Confess. 1, 18) de alio argumento tractans etiam de aspiratione agit, cum scribat si quis contra disciplinam grammaticam sine aspiratione primae syllabae hominem dixerit, displiceat hominibus. Diu de hoc collocuti sumus; Ioachimus, quem iam antea huius rei peritissimum cognovimus, de aspiratione et de enuntiandi ratione non tantum antiquis sed etiam recentioribus temporibus longe disseruit et, ut finem verbis faceret, affirmavit plebem demum Romanam primam syllabam sine aspiratione dixisse, homines autem doctos non tantum primam, sed etiam mediam saepe syllabam (michi, nichil) asperius enuntiavisse: rhetores itaque serioris aetatis (nil mirum) sic discipulis praecepisse. Et quae cum ita fuerint, de Catullo quoque et de illo epigrammate contra Arrium disputatum est; Catullus –inquit vere Ioachimus- non in Arrium irridebat quia iste primam syllabam aspirabat, sed quia etiam illa verba, quae non aspiranda sunt (insidiae etc.), cum aspiratione enuntiabat.
Sessio Circuli Latini Gaditani proxima die quinto mensis Octobris habebitur.
Franciscus Vera scripsit
MENSIS OCTOBER
14.10.2004. Salvete, spectatissimi homines, qui denuo, ut certiores de Circuli Gaditani loquelis fiatis, hanc paginam nostram visitatis. Primus enim huiusce cursus academici conventus die quarto decimo mensis Octobris gaudenter ideo factus est, quod omnes sodales incolumes atque optime valentes conspeximus. Faxint superi, candidissimi lectores, ut hoc novum iter vobis et nobis faustum sit laetisque auspiciis procedat.
Hoc namque die in Gaditana Universitate convenerunt Bartholomaeus, Antonius, Ioachimus, Iarcius et Franciscus. Iarcius primo statim adventu omnium oculos in se convertit; sodalitas tota eum comiter laudat eique gratulatur, cum sit Iarcius merito adeptus gradum professoris iamdiu sibi exoptatum. Cum placidum autem caelum sit, iuvat ire ad castellum Sanctae Catherinae, quod situm prope parvum sinum mirificum prospectum offert, quodque lithographicarum tabularum exhibitionem hosce per dies in se continet; dum illuc deambulamus, Iarcius nobis interrogantibus inter alia nuntiat se magistralem exercere laborem in oppido Caepiona, ante Caepionis Turri, ubi (nil mirum in hac Baetica nostra) praeter linguam Latinam omnes fere disciplinae sibi docendae sunt.
Cum ad castellum ventum est, primum et amplam et apertam aream mirati sumus, quae olim ad militum commoditatem condita hodiernis temporibus ad musicos concentus usurpatur; prope aream parvulum templum adest tabulis pictis et sanctorum simulacris paene expoliatum; ad dexteram autem aula satis ampla structa est, in qua lithographicarum tabularum exhibitionem spectare potuimus; ibi erant plurimas inter tabulas celeberrima Virgo Guadalupensis, quae a Salvatore Dali hac arte impressa est, et Domina caeruleo petaso praedita, quam Paulus Royzius Picassus eadem pressit ratione; inter alia etiam mirari ibi poterant machina haud parva, atramentum et petrae dissimili magnitudine mire politae ad tabulas conficiendas.
Cum de hoc satis fuit, ad imam castelli aream ascensum est, unde pulcherrimus conspectus omnium animos refecit: natura semper uberrima aequor marinum levi tunc aura commotum exhibebat, dum aedificiorum forma, quam hominum industria comparavit, oculos sane delectabat.
Franciscus Vera scripsit.
19.10.2004. Martis die 19 octobris septem homines convenimus in aedibus Universitatis Gaditanae ad Latine sermocinandum. Primum hoc novo anno academico interfuerunt sodales Paulus et Angelus. In initio consilium erat Joachimo deambulandi ad visendam exhibitionem quandam quae in museo Candelarum est, sed cum tempestas esset parum adversa, tunc constituimus sessionem habere in conclavi quodam aedium Universitatis. Septem sodales eramus in conventiculo: professores Joachimus, Bartholomaeus, Antonius, Angelus et magistri Paulus, Franciscus et Jarcius.
In initio, Joachimus interrogavit Paulum atque Angelum de rebus momenti quae fecerunt in feriis aestivis. Primum Paulus locutus est de itinere suscepto in Dacoromaniam, de pulchris urbibus atque miris locis ibi invisis, deque lingua Dacoromanica ejusque similitudinibus atque dissimilitudinibus cum ceteris linguis Romanicis.
Postea Angelus dixit se hac aestate permansisse Gadibus, neque ullum iter sibi suscepisse, exceptis quibusdam itineribus quae faciebat biduis exeuntis septimanae in urbem Granatam et in urbem quae vulgo nuncupatur Jaén, quae dicitur Aurgi fuisse, prope Mentesam. Tunc Joachimus egit de Latino nomine illius urbis Baeticae, quae fortasse ex Gajo, loci domino, fuerit "Gajanum".
Denique sermo factus est de neologismis deque opportunitate difficultatibusque pervolvendi scripta Latinitatis humanisticae et posthumanisticae, ad verba nova proposita detegenda, philologice judicanda et deinde expiscanda atque adhibenda omnibus qui usum Latinitatis hoc tempore aliquando suscipiant atque exerceant. Etenim permulta exstant opera Latine scripta quae nondum nota sunt vel tantum paucissimis hominibus innotuerunt. Quibus quidem in operibus verba sunt nova ad res recentiores significandas, quae vix vel nullo modo cognoscuntur a plerisque.
Etiam in Interreti versio electronica, quae dicitur, exstat quorundam operum de quibus agimus: e.g. lexicon Latino-Castellanicum et Castellanico-Latinum concinnatum a quodam humanista qui vita functus est a. 1607, qui vocabatur Bartholomaeus Bravo. Cujus quidem operis titulus est hic: "Thesaurus hispano-latinus utriusque linguae verbis et phrasibus abundans". Pagina interretialis ubi lexicon inspici et legi potest haec est:
http://www.cervantesvirtual.com/servlet/SirveObras/01366074222369384654546/index.htm
Iarcius scripsit.
26.10.2004. Hora quarta postmeridiana conventus in Praesidis nostri officina incipitur; horam sane quintam exspectamus, cum sodalitas tota Museum Maris Gaditanum, ubi nonnulla cuiusdam momenti exhibentur, adibit; hac enim hora Musei ianuae vesperi aperiri dicuntur. In prima ergo colloquii parte de aliis tractatur, imprimis de nuntio in actis diurnis scripto, ubi narratur certa atque firma hominis Neardenthalensis vestigia in Africa septentrionali prope oppidum Septam nuper esse inventa; et quae cum ita sint, inde id etiam induci possit, quod Neardenthalenses oriundi ex Africa esse videantur Fretumque Herculeum vel Gaditanum olim in Europam transierint. Diu de illis disputatur et huiusmodi communis sententia fuit, quod Praehistoriae scientia repertis novis aut inventis doctrinam atque praecepta saepe mutat atque mutavit.
Cum de eo satis actum est, Bartholomaeus aliam nobis proposuit quaestionem: si homini sors nascendi data esset, quo tempore unusquisque nostrum libentissime vitam egisset? Ad haec nonnullis Romuleis sub diebus Romae conditae interfuisse placuisset, nonnulli autem haud ingratum duxerunt sub Tito vixisse primisque amphiteatri Flavii muneribus adfuisse; et cum in gladiatoriis muneribus inciderimus, minime pauca dicta sunt de emissione televisifica nuper edita, in qua huiusce Universitatis professor de gladiatorum origine atque ordine non tantum politissime sed etiam rectissime tractavit; inde alia tunc quaestio orta est, utrum in discipulis instruendis emissiones tales nobis docentibus adhibendae sint an spernendae; re disputata, illae satis idoneae esse existimantur, si breve temporis spatium sibi petunt, nam, cum optimo praeceptori semper videndum sit, ne discipulorum patientia abutatur, potius methodorum atque argumentorum diversitas proponenda est. Cum autem adsit conventui Angelus noster, professor Linguae Arabicae peritissimus, eum etiam de lingua interrogamus; nobis quaerentibus Angelus inter alia profert Linguae Arabicae vulgari plura esse genera, linguam tamen litterariam, quae difficilis atque antiquior in scholis discitur atque in gymnasiis, communem esse omnibusque in scribendo usurpatam.
Hora quinta vespertina sodalitas tota paene desertas lustravit vias petiitque Museum. Cum illuc ventum esset neque ianuae paterentur, calidam interea potionem in platea Museo proxima sumere constituitur; ibi sub divo sedentes de turturibus palumbisque colloquimur, deque Christo Lovaniensi, qui unam apud nos hebdomadem demorabitur, deque raro epigrammate in insulae muro affixo, in quo numerus MDCCC96 inscriptus legi potest.
Potione sumpta, Museum ianuas tandem ostendit apertas; ad dexteram intrantibus in aula satis ampla exhibebantur omnes figurae, quae tenuissima per fila singulari desuper motae arte Gaditanorum animos quondam delectaverunt; aderat enim ibi senilis Noricae figura, unde hoc theatrum nomen cepit, aderatque Batillus atque Vespillo atque Taurarius pluraque de eis deque eorum figmentis documenta.
Propinquis in aulis exhibebantur autem vestes a Michaele Narro confectae, quibus plurimis in fabulis ab Andrea D´Odorico dispositis histriones induuntur.
Quibus visis, aliud maius spectaculum per ipsius Musei fenestram oculis nostris perlustratum est, scilicet mare Gaditanum amoenissimum Porcarumque insulam, ubi nuper Gaditanorum pietas Virginis simulacrum erexit.
Franciscus Vera scripsit
MENSIS NOVEMBER
02.11.2004. Hodie sodalitas tristis ac perturbata colloquium iniit, quod inter scripta, quae in libro de quinto et vicesimo huius Universitatis anniversario nuper edito leguntur, eorum unum pristinam omnium laetitiam abstulit; ne ullus quidem sodalium impetum in studia nostra factum intellegere potest. Eius enim quasi libelli auctor, qui olim apud nos illustris Ovidi poetae vestigiis studuit, scribere ibi audet renascentis aetatis auctores minimi preti esse, non paene dignos quos scientia in suo labore habeat; de eo longe disputatur, et communis sententia est, quod homo talis, cum ita scribat, plane delirat atque non tantum omnes renascentium studiosos offendit, sed etiam scientiae universae repugnat. Rursus igitur eodem sodales revertuntur et quaerunt quae causae fuerint in homine qua re studia ad renascentes pertinentia ei displicerent; et perspicuum est istum, cum talia proferat, huiusce universitatis homines, qui renascentibus student, laedere conatum esse; iniustissime enim homo scribit omnia in Studiis Latinis Gaditanis, priore cathedrario vita defuncto, pessime processisse; ad haec sodalitas tota, quae propter magnanimitatem atque peritiam atque scientiam priorem cathedrarium et amavit et honoravit et venerata est, ea referre cupit, quod, cum ita scribat, plane errat novusque cathedrarius, primus qui defuncti locum adeptus est, homo quam dignissimus, honestissimus atque peritissimus non tantum a nobis sed ab universis Linguae Latinae studiosis habetur Studiaque Latina Gaditana ab illo mirifice prolata atque aucta sunt.
Quibus dictis, de aliis ibi scriptis prolixe etiam disputatur; homo enim eo superbiae procedere videtur, ut, cum sit ad summos Universitatis gradus promotus, tamen miserrimum et quasi de stellis deiectum se dicat; rursus igitur sodalitas quaerit quae causa fuerit in homine qua re ipse miserrimum se putet; et omnibus etiam illud perspicuum est, quamquam homo non primam sed secundam Universitatis Gaditanae cathedram obtinuerit eique, ipso cathedram petente, cum altero pugnadum sit, neque lugubris querelae neque odi causam fuisse; utinam omnibus mortalibus contigisset loca summa atque decora uno oppugnante adipisci! Ut finem istius faceret scripto, sodalitas dolet, quod, cum quintum et vicesimum Universitatis Gaditanae festum anniversarium celebretur, tamen nonnulli ipsius homines huiusmodi dona in suos ferunt.
Cum de eo satis actum est, de accentu Latino deque recta verborum enuntiatione colloquimur; profert namque Angelus priscos et recentiores auctores, qui Linguam Latinam usurpaverunt, accentum scriptum vel apicem non fere unquam scripsisse atque id mendosae apud Hispanos enuntiationi favisse (*nivéa, *sanítas). Postquam de pluribus verbis mendose enuntiatis satis actum est, praeses noster Ioachimus nuntiat se interretialiter perutilem Thesaurum Hispano Latinum olim a Bartholomaeo Bravo redactum (et anno 1654 ex officina Bartholomaei Portoles altero editum) invenisse eumque in Universitatis Complutensis paginis ab omnibus studiosis nulla re impediente inspici posse; quo libentius fiat inspectio, nonnullas illius Thesauri paginas Ioachimus tradit, ubi plurima et praeclara documenta ad antiqua atque recentiora nominanda continentur.
Contione habita, in viridiario Facultati proximo Christum Lovaniensem amicum et hospitem nostrum invenimus; postquam ei gaudenter salutem dicimus, quod incolumis ad nos restitutus est, unam ferme horam gratissime primum nugas, deinde amoto ludo seria etiam quaerimus; nos tandem interrogantes ipse Christus libenter de labore suo deque nuper coeptis latine certiores facit.
Franciscus Vera scripsit.
09.11.2004. Die Martis 9 mensis Novembris sodales consueti, excepto Francisco qui aegrotaret, in officio Joachimi Pascual et Bartholomaei Pozuelo ad horam quartam convenerunt, ubi paulisper actum est de rebus proxime agendis in conventiculo Latino. Constituimus contendere in Museum Publicum Gaditanum ad reliquias conspiciendas deque eis sermones Latinos serendos.
Circa horam quartam et dimidiam postmeridianam, Museum intravimus, cujus pedeplana continent reliquias aetatis antiquae urbis Gadium. Inter alia haud parvi momenti, ibi inveniri possunt sarcophaga Phoenicea visu mirabilia et figurae variae multiplicesque.
Quod attinet ad sarcophaga, notandum est primum, exeunte saeculo undevicesimo, inventum esse a quodam archaeologo sarcophagum viri. Tunc deinceps inventi magnitudine commotus putavit et alia sarcophaga illius generis necessario inventum iri eisdem in locis…sed frustra quaesivit per totam ejus vitam reliquam. Tandem, intra octavum decennium saeculi vicesimi alterum sarcophagum, idque feminea imagine insculptum, inventum est…. infra domicilium ipsius archaeologi! Ecce aliquando fata irridere videntur homines!
Etiam spectavimus lucernas tempore Romanorum antiquorum confectas, quarum nonnullae imaginibus eroticis mirum in modum ornatae erant.
Postea inscriptiones sepulcrales interpretari constituimus; inter alias, quaedam inscriptio medico cuidam oculorum dicata nobis digna lectu visa est, quoniam ibi locutio inveniebatur ad medicum oculorum significandum, scilicet, "medicus ocularius".
Memoratu dignum mihi etiam visum est delineamentum quoddam antiquissimum phari Gaditani. Re vera imago parum nitida est, sed haud difficulter imaginari potest forma turris et navicula quaedam in undis, et immo lumina phari, quae conspicere potueris ex lineis sinuosis quae exeunt e summa turri.
Aliis tandem non paucis rebus tranquille conspectis, sodales Bartholomaeus et Paulus unus post alterum valedicebant... et demum Antonius, Joachimus et Jarcius reliqui eramus in Museo, qui mox exire constituimus, ut iterum alia occasione omnes reverteremur ad cetera conspicienda.
Jarcius scripsit.
16.11.2004. Emmanuel Iesus Ceballos, Sublucarensis studiosus Latini sermonis qui hodie primum aderat, a circuli moderatore sodalibus humaniter traditus commendatusque est. Eius patria sita est sub lucare siue Luciferi Fano ad Baetis fluuii ostium, quod oppidum Lux Dubia teste Strabone etiam dictum fuerat. Conuentus tamen longe aliter atque is sperauerat processit, cum intempestiuus libellus in libro de anniuersariis Gaditanae academiae diebus festis nequiter editus argumentum nobis suppeditaret. Nam postquam acta huius mensis lecta probataque sunt, de illa controuersia edictum assentiente maiore consilii summi parte a Gaditano rectore euulgatum legebatur, quod omnium mentes turbauit:
Rector libelli auctoris existimationem de Latinorum Gadium philologorum uirtutibus infaustam censet. Libelli auctorem classicos scriptores Latinos recentioribus anteferre Gaditano inuestigatorum coetui cui nomen est Aelius Antonius Nebrissensis, qui inter totius Baeticae rerum gestarum excellentia constanter praestitit, nullum gloriae detrimentum adferre ducit. Acerbioras autem iniurias contumeliasque praeterit, et cum iste professori qui illo tempore inuestigationibus pro rectore praeerat, bibliothecae et uniuersae academiae blanditias ibidem scripserit, rector eum toti academiae dicendum hominem ingratum instituto Graecae Latinaeque philologiae et museo philosophiae litterarumque poscentibus abnuit.
Idem compilatores libri confirmat, quippe qui licentiam dicendi ceteris agendi rationibus praetulerint, cum ipse uelit istam dicendi licentiam inter prima huius academiae signa fore. Tamen reprobat quam sententiam a concordibus Graecis Latinisque philologis scriptam eorum praeses in actis diurnis patefecit, atque indignationem maleficii putans insolentem immo periculum iudicii huic inicit. Hoc igitur non aequum existimabatur: eis perpetuum maestumque silentium, aliis autem semper Saturnalia esse. Postquam haec atque alia talia dixerant, Angelus et Emmanuel ualedicebant, dum Antonius Bartholomaeus et Ioachimus quae responsa ad rectorem referenda darent cum aliis collegis consulebant, atque Iarcius et Franciscus thermopolium ad Latinum colloquium ultra fruendum petebant.
Ioachimus Pascual scripsit.
23.11.2004. Die Martis 23º hujus mensis in grapheo sive officio professorum Joachimi et Bartholomaei consueti circuli sodales inde ab hora quarta postmeridiana paulatim et quasi guttatim conveniebamus. Novus circuli sodalis nobis primum occurrit, isque alius professor academicus studiorum Universitatis Gaditanae, qui vocatur Eduardus del Pino (‘Pinensis’). Bartholomaeus tamen nobiscum eo die manere non poterat, aliis negotiis impeditus. Etiam aberat sodalis noster Paulus, magister philosophiae in ludo secundario, ut apud nostrates nuncupatur.
Post brevia colloquia salutatoria inter sodales modo conventi, Joachimus, moderator noster, proposuit contendere in castellum Sanctae Catharinae, ubi his diebus exhibitio quaedam de artis piscandi historia apud Gaditanos praebebatur. Ibi enim tabulae pictae variae exhibebantur ubi monstrabatur piscatorum vivendi modus eorumque artes piscatoriae decursu temporis adhibitae. In armariis quibusdam positae quoque erant reliquiae variae ad exhibitionis rem pertinentes, e.g. amphora antiquissima in qua garum, quod erat condimentum usitatissimum, ex thynnorum partibus aliisque multis alimentis factum, condebatur et portabatur.
Postquam oecum exhibitionis reliquimus, paulisper mansimus in solario, parva area castelli sub divo sita, unde mirus conspectus sinuli Gaditani sub caelo serenissimo clarissimoque, aequore placido ossa sua, quae rupes sunt, monstrante, praebebatur. Tunc enim pax quaedam corda nostra invasit, et colloquia nostra perreximus per aream deambulantes, antequam exiremus e castello usque in thermopolium ubi sermones nostros Latinos conserentes variis jucundisque colloquiis reliquum tempus postmeridianum libenter consumpsimus.
Locuti enim sumus, inter alia, de variis Latine enuntiandi modis, de puerilis institutionis difficultatibus, de potionibus unicuique nostrum praedilectis, etc. Tandem ad horam septimam et dimidiam conventiculum reliquimus et omnes valediximus in proximum conventum Martialem.
Jarcius scripsit
30.11.2004 Die Martis 30º mensis Novembris ex aedibus Facultatis Philosophiae Litterarumque Universitatis iterum deambulavimus in castellum Sanctae Catherinae ubi exhibitio quaedam in publicum proferebatur, hac occasione, de argumento quodam scientifico. Agebatur enim de philogenesi sive de historia vitae in Terra.
Praeter tabulas imagineas cum dilucidis explanationibus ad pueros imprimis additis, inspicere potuimus fossilia quaedam, pleraque enim ficta ut simulacra, de variis diversisque animalibus quae, decursu temporum, in terrae superficie habitaverunt.
Interea, sermocinationes variae exoriebantur inter nos de miris rebus ab omnibus illic conspectis. Etiam erant simulacra quaedam fossilium hominidarum quarundam. Notandum est quod species humana tantum minimam totius vitae in terra partem occupat, cum tantum centum circiter milia annorum degat… et quasi regnet. Imprimis enim hisce temporibus species nostra non solum regnat in mundo sed etiam aliquando partes tyranni sibi sumit, cum oecosystemata multa passim et vastentur et deleantur propter hominum quorundam facinora.
Exhibitione conspecta, exivimus e Museo et festinavimus in thermopolium consuetum, ubi sermones nostros produximus usque ad tempus valedictionis.
Iarcius scripsit.
MENSIS DECEMBER
14.12.2004. Hoc die convenerunt Ioachimus, Eduardus, Antonius, Bartholomaeus et Franciscus, et omnibus placuit primam conventus partem in ipsa Facultate Litterarum haberi. Quamquam infandum Onubensis rectoris scriptum fere in oblivionem venit satisque animi nunc placati sunt, imprimis autem loquimur de illis epistulis, quae in hominem in actis diurnis Gaditanis nuper editae sunt; earum enim quinque adhuc apparuerunt, et plures apparuissent, si actorum diurnorum rectoribus innumeras epistulas de eodem argumento ad eos missas in lucem edi placuisset. Sed de hac controversia iam satis actum esse fortasse etiam illi existimaverint.
Loquimur deinde de Conventu Philologiae Antiquae, qui hos per dies (13-16 Decembris) in nostra Facultate habetur cuique intersunt peritissimi viri non tantum Gaditani et Hispani, sed etiam egregius professor Cantabrigiensis Ricardus Hunter. Id autem optimo conventus succesui obstabit, quod, cum probationes vel pericula eosdem per dies etiam in Lyceis vel Gymnasiis haberi soleant, multi professores et profestrices illius sessionibus adesse non poterunt.
Postea de scientia palaeographica disceptatur deque difficultatibus, quas philologi in antiquarum litterarum interpretatione inveniunt; communis sententia est nos saltem homines, qui saeculo XVI studemus, cum huius aetatis scripta sine impedimento saepissime legantur, nostrum inter laborem difficultates minimas invenire. Et cum sermo in antiquos libros inciderit, etiam quaeritur unde eveniat vox illa *incunable ad primos libros saeculi XV mechanice impressos designandos apud Hispanos usurpata. Plerique sodalium hanc vocem a cunae -arum originem ducere existimantur; sed quamquam plurimi sunt Hispani qui inter alia falsa dicant hos libros sic designatos esse, quia in ipsis minime notetur qua in urbe editi sint et cunas inde certas non habeant, id tamen verum non spernendum est, quod ipsa vox incunabula apud Plautum aliosque scriptores eos pannos designat, quibus infantes in cunis involvuntur indeque, translato sensu, apud Ciceronem aliosque scriptores idem est atque cuna, infantia et origo; de ea ergo quaestione hoc constitutum est, quod quidam linguae Latinae imperitos locutionem prima typographiae incunabula olim perperam interpretati sunt, cum incunabula pro ipsis libris habuissent.
Postquam de illo diu disputatum est, rite ad thermopolium vias perlustravimus, ut animi calida potione reficerentur. Eo cum ventum est, gratissime duas ferme horas de multis etiam Latine locuti sumus, imprimis de Domino Quixoto et de mirifica atque ingenti versione ab Antonio Peral anno 1998 confecta; et nuntiat Franciscus sibi esse in animo per ferias proximas perficere opusculum de Domino Quixoto inceptum, ut, cum hoc anno quadringentesimum festum anniversarium primae editionis celebretur, etiam Linguae Latinae professores operam dare possint, ne tanti libri oblivio iuvenes capiat.
Nemine sciente, sermo sua sponte ad passeres avesque lapsus est, praesertim ad gavias, cuius violenta indolis nobis satis nota esse videtur; narrat enim sodalis quidam illas in homines, praesertim cum ad nidulos appropinquant, impetum facere vehementissimum. Narratur etiam illas Gadibus inque aliis urbibus prope mare conditis saepe per scholas atque gymnasios versari, ut panis buccellas et alia a discipulis deiecta carpere possint; et quae cum ita sint, cum discipuli feriis fruuntur, gaviae, ne fame pereant, etiam illos domesticos passeres in caveis reclusos, quos domini in maenianis exposuerunt, aggredi nonnumquam conspectae sunt. Nomen his avibus mirabile! Apud Plinium et Apuleium gaviae enim a gaudio nuncupantur, quia certe, cum garriunt, ridere videntur.
Franciscus Vera scripsit.
ACTA ANNI MMV
MENSIS IANVARIVS
11.01.2005 Circa horam quartam postmeridianam Martis diei undecimi hujus primi mensis novissimi anni bismillesimi quinti, sodales consueti iterum convenimus in grapheo sive officio professorum Bartholomaei et Joachimi. postquam omnes sodales optima quaeque in novum annum inter sese exoptaverunt, atque brevia colloquia privatim fecerunt, constitutum est aliam expeditionem conficere, hac vice in Museum Municipale quod vulgo nuncupatur.
Quo quidem in Museo, in publicum exhibentur tabulae pictae, reliquiae variae atque pulchra magnaque urbis Gadium lignea forma. quae omnes res illic exhibitae pertinent ad tempora exeuntis saeculi decimi septimi atque imprimis saeculi duodevicesimi, etiam undevicesimi. saeculo enim duodevicesimo urbs Gadium sicut nunquam antea floruit, imprimis propter commercia variarum multipliciumque mercium inter Hispaniam et Americam.
In pedeplanis Musei exhibebantur variae tabulae pictae, quarum una monstrabat Gajum Julium Caesarem visentem antiquum Herculis templum quod apud Gades situm erat. traditur enim Caesar ex illo tempore ubi templum Gaditanum Herculis viseret sententiam de vita sua agenda mutavisse atque operam pro viribus dare constituisse ad maximam gloriam appetendam impetrandamque.
In superiore aedificii tabulato conspici potest mirum atque pulchrum urbis simulacrum, quo urbis forma, quae saeculo XVIIIº praetereunte fuit, dilucide patet. omnes ibi comperimus illo tempore vias quasdam atque aedificia nonnulla dissimili forma fuisse atque nunc temporis sunt.
Postquam Museum Gaditanum reliquimus, contendimus in thermopolium proximum, ubi calidas potiones sorbillantes, sermones varios jucunde conserimus de argumentis variis agentes. Franciscus noster nobis monstravit pulchrum libellum quem tempore feriarum Nataliciarum perfecit de domini Quixoti periculis ad usum discipulorum aliorumque Latinitatis studiosorum. hoc enim anno quadringenti anni expleti erunt e tempore quo liber primus historiae domini Quixoti, a Michaele de Cervantes scriptus, in lucem editus est.
Tunc autem rogavi Franciscum quid censeret de versione Latina historiae domini Quixoti facta ab egregio philologo Antonio Peral Torres, de qua, obiter dicam, fuse agitur in pagina interretiali circuli Latini Matritensis, quam qui inspicere voluerit, premat oportet locutionem “circuli sodales”, postea “historia domini Quixoti a Manica”. tunc ille respondit se, quae quidem legerit, laudare, licet scribendi modus planissimus atque miro verborum ordine instructus esset. quod quidem verum est, ut judicare poteris, legens fragmenta nonnulla illius praefationis quae, ad rem, de hoc ipso argumento tractant:
“Non oportet multiplicare difficultates sine ulla ratione, sed si grammatica non semper nimis facilis est, adhuc venit hyperbaton suo aculeo venenato ad ordinem sententiæ mutandum et uno ictu fit obscurus et nescimus quomodo textus interpretetur. cur hyperbaton laborat hoc modo? tamen multoties putavi hunc modum scribendi esse magnam elegantiam, sed auget difficultates, præsertim illis qui incipiunt discendo hanc linguam. absque dubio hyperbaton non esset in loquela quotidiana civium Romanorum, sed tantum in libris propter rhetoricum modum scribendi. bonum esset audire Romanos illius temporis loquentes, sed hoc non amplius fieri potest et tantum possumus legere libros scriptos dum aliquando narrant nobis colloquia eorum. tamen influxus modi scribendi manet in calamo scriptoris et non auditur viva vox sive loquela eorum. hyperbaton oritur ut peritia, dexteritas sive calliditas scriptoris, sed non esset modus loquendi in vita quotidiana Romanorum illius temporis.”
Franciscus et Joachimus autumarunt linguam Latinam, ut recte asseveraverat professor L. Rubio, verborum ordinem certum et consuetum habere, qui est subjectum, objectum, verbum temporale. etiam omne verbum “determinans” praecedere solere omni vocabulo “determinato”. nihilominus vero, in lingua Latina verborum ordo liberior esse potest quam aliis in linguis modernis, ut patet.
Postquam de his aliisque rebus collocuti sumus, tempus valedictionis appropinquavit, et omnes e thermopolio laeti, quod illo die iterum convenire nobis licuisset, exivimus valedicentes in proximam insequentem septimanam.
Iarcius scribebat.
18.01.2005. Hoc die in Gaditana Facultate hora quarta p.m. convenerunt Ioachimus, Emmanuel, Antonius, Paulus, Bartholomaeus et Franciscus; et cum in Museo Provinciali hos per dies plurima et diversa ad mechanicam musicam pertinentia exhibeantur, iuvat ire ad Museum exhibitaque mirari. Dum vias perlustramus, alii ab aliis de suis Latine interrogantur; Antonius, qui iam pridem Sancti Ferdinandi habitare cupit, de habitationum tamen pretiis queritur adeo onerosis, ut minime Serensem habitationem suam pro alia Gadibus propiore mutare audeat. Franciscus autem per iocum e sacculo promit ignitabulum ad tabacum incendendum tali arte confectum, ut luces emittat varias cuiusque flamma mire in viridem colorem mutet; hoc a sorore Franciscus nuper donatus est. Bartholomaeus autem quaerit utrum prima pars Domini Quixoti potius quam secunda nobis delectet. De is aliisque loquentes Museum tandem petimus, ubi ianitor nuntiat musicae exhibitionem atrii reficiendi causa hodie clausam esse; intramus autem et gramophonia, clavichordia et alia nova et vetera maximi momenti, quae in Musei atrio exhibebantur, procul misere videmus.
Ergo in primum Musei tabulatum ascendere constituitur, ubi mirae tabulae pictae de more in parietiebus fixae sunt. Imprimis tabula anno 1517 a Barend Van Orley picta sodalium oculos in se convertit: Virgo enim Maria una mamilla praedita divo puero lac praebebat. Per ambulacrum aliis tabulis saeculi XVI refertum opera maximi pretii mirata sunt, inter ea ille Christus (“Ecce Homo”) quem Ludovicus Morales (1516-1586) pinxit itemque “Christus in cruce”, quem ille artifex in insula Sicilia doctus Horatius Borgianni (1575-1616) olim composuit. Inter plurimas Hispanas tabulas saeculi XVII attente inspeximus duodecim illas, quas Zurbaran (1598-1664) excogitavit ut illius templi ara ornaretur, quod chartusianorum ordo apud Serenses aedificavit, sed praesertim Bartholomaei Stephani Murillo (1618-1682) opera, cuius “Divus Franciscus” oculos ita dulces atque mites habet, ut vultum huic parem neque antea nec postea pingi posse crederis; ad sinistram affixa est tabula ingenti magnitudine ab eodem Murillo picta, quae mysticas divae Catherinae nuptias repraesentat; de ea tabula, quam ille ad Gaditanum templum ordinis capuccinorum ornandum pinxit, fama est ipsum pictorem, cum altiorem partem pingeret, in solum subito de scalis lapsum ita aegrotavisse, ut paulo postea Hispali mortem obierit.
Animis tanta lepiditate ac formositate satiatis, oecum quartum Musei petimus, ubi exhibentur tabulae ab Europaeis praesertim Italis atque Batavis pictae; per ambulacrum autem aliud maius invenimus; vacua enim tabula aderat, et sodales horrorem vacui spernentes ibi se photographo effingendos gaudenter proposuerunt; iam in oeco inter plurimas tabulas oleum illud a Petro Paulo Rubens (1577-1640) pictum invenimus, ubi Sacra Familia repraesentata est. Stupentes sodales oecos V et VI percurrunt, ubi exhibentur tabulae Gadibus atque Hispali saeculis XVIII et XIX confectae, quae vitam cotidianam atque historica facta fingunt; duo ibi opera nobis praecipue delectaverunt, scilicet opus “Rosarium Aurorae” nuncupatum a Garcia Ramos pictum, ubi et orantes et nonnulli vicini coram afflictum sacerdotem acriter inter se pugnantes finguntur, et illud alterum “Imago Familiae” nuncupatum, ab insignis Becquer poetae fratre pictum. Magnis fere itineribus oecos VII et VIII picturae Gaditanae saeculi XX dicatos percurrimus; sodalium enim pedes duas post horas ardescunt, et animi bonitatem tantam retinere iam nequeunt.
Ita Museum relictum est et sodales circa mensam in thermopolio calidam potionem tandem libentissime sumunt; colloquium ibi nostrum sedentes etiam Latine agimus; id tamen haud diu tenuit; profert enim Franciscus sibi cito abeundum esse, ut alterum habeat conventum duobus cum sociis eius domus typographicae, quae in lucem Quixotulum ab ipso perfectum editura sit. Numerant etiam sodales labores plurimos, qui adhuc in grapheis imperfecti exspectant; de his rebus dicentes hodie solito maturius hora sexta et dodrante finem loquendi facimus.
Franciscus Vera scripsit.
DE CANTV "LIBERATIO" INSCRIPTO
ET DE LATINO SERMONE
POSTMERIDIANVM COLLOQVIVM
QVOD CONCHA GARCIA CAMPOY
CVM SYLVIA GONZALEZ BOLIVAR
ET CVM IOACHIMO PASCVAL BAREA
MARTIS DIE XXV MENSIS IANVARII
ANNO MMV
HABVIT
Hispani diurnariam Concham Garcia Campoy, iucunda uoce praeditam et ingenii eloquentiaeque insignem, radiophonica teleuisificaque programmata feliciter moderantem libentissime et audiuerunt et audiunt. Quam, etsi eius nomen rectius dicimus Conceptionem, Concham tamen appellabo, cum uerbum "concha" quod Hispanice idem Latine sit. Eius programma "Campoy en su punto" inscriptum est. Nomen enim radiophonicae
stationi est Punto Radio, et "in suo puncto" de eis dicitur quae uel matura uel perfecta uel egregie cocta sunt.
CONCHA: Syluia Gonzalez Boliuar numquam praemeditata erat calamitatis causa notissimam se fore. Ante duos annos quem cantum "Liberatio" nunc audimus ediderat, qui in teleuisifico emissorio cui nomen RTL multorum animos in se conuertit, cum incepto in Asiaticos benefico aptissimus putaretur. Mirum autem fuit, hanc musicam Germanos auditores adeo mouisse, ut inter titulos saepissime emptos irreperet. Insuper cantum esse Latinum audiuimus. Syluia Gonzalez nobiscum colloquitur. Syluia, salue multum.
Colloquii causa prima fuit cantus praesertim apud Germanos notissimus qui est "Liberatio" inscriptus. Nam postquam Indici maris motus imprimis in Indonesia, Taprobana, India et Thailandia die VII a. Kal. Ianuarias immanibus undis litora uerberauit et uastauit, atque fere quater centena milia hominum sub aquis necauit, superstites equidem innumeri sunt qui fame siti morbis paupertate intemperie excruciati cibo aqua medicinis opibus tecto indigeant. Quibus cantrix Syluia Gonzalez Boliuar et grex musicus Krypteria cantum dono dederunt.
Carmen “Liberatio” praeter uerba quattuor 'speramus' 'optamus' 'gaudeamus' 'celebramus', pronomina 'uobiscum' 'nobiscum', et appositum 'uiua', nominibus tantum constat, quibus primum miserorum condicio, postea qualis ceteris iuuantibus foret, describitur. Simplicibus uerbis acres tamen sensus musicae ope exprimuntur. Qui cantus, nuntiis hora quinta auditis, post praeconium sonabat, dum locutrix Concha colloquium iniit, quod ego Ioachimus ex Hispanico in Latinum sermonem tibi uerti. CONCHA: Syluia Gonzalez Boliuar numquam praemeditata erat calamitatis causa notissimam se fore. Ante duos annos quem cantum "Liberatio" nunc audimus ediderat, qui in teleuisifico emissorio cui nomen RTL multorum animos in se conuertit, cum incepto in Asiaticos benefico aptissimus putaretur. Mirum autem fuit, hanc musicam Germanos auditores adeo mouisse, ut inter titulos saepissime emptos irreperet. Insuper cantum esse Latinum audiuimus. Syluia Gonzalez nobiscum colloquitur. Syluia, salue multum.
SYLVIA: Salue et tu.
CONCHA: Quam igitur mirabile prodigium cantus tuus fuit! Verumst? Te praeter spem et praesertim his de causis aiebam cantum tuum inter eos habere qui saepissime ueneunt. Nonne? Quomodo haec sunt acta?
SYLVIA: Verum enim dicis. De improuiso tanta fortuna meo cantui data est. Primum enim ex quibusdam teleuisificis emissoriis sonabat, et cantus singillatim iterum ueniit. Me abhinc annos prope duos cantum in disco compegisse iam dixisti. Nunc autem discus tertius est, qui saepissime hic in Germania ueneat. Aureum ideo discum iam accepi, et denique inopinatus tam prosperus successus fuit.
CONCHA: Syluia, tu es Hispana. Nonne? Vel saltem Hispanico genere nata.
SYLVIA: Certo, parentes mei Baetici sunt Granatenses.
CONCHA: In Germania autem fere semper habitasti. Verum?
SYLVIA: Ita uero. Immo hic in Germania nata sum. Hispana tamen sum, me Hispanam autumo.
CONCHA: Sane. Lucrum autem, Syluia, afflictorum auxilio mitti puto. Verum?
SYLVIA: Certe. Id est, cantus munificus est. Nonne? Nec mihi cantrici, nec chorago, nec disci fabris lucro est, sed qui a maris motu uexati sunt, ei omnem pecuniam accipiunt.
CONCHA: Et cantus acrius animos tuos nunc commouet quam eo tempore quo eum edidisti. Nonne? Praesertim cum huic terribili stragi cui nomen tsunami nunc sit coniunctus.
SYLVIA: Sane quidem. Cantus praeter opinionem meam et pollet et hoc nunc accidit, ut omnibus audientibus semper stragem ante oculos ponat. Nonne? Ideo sane glorior me Asiaticis qui omnia fere amiserunt auxilium afferre posse, dum id ago quo uoluptas nullast mihi maior, nempe cantare.
CONCHA: Sane. Et insuper, quamdiu discus tuus praesens sit, nonne putas et uulgum quodammodo afflictorum non obliturum, et cantum oppressis quasi ante oculos habendis profuturum?
SYLVIA: Ita est, quia certe ego familiam et amicos adhuc habeo, nec non cantricis officium, quo uehementer laetor, nam musica mihi semper uita fuit et semper erit. Nonne? Alios tamen homines grauissima passos esse et adhuc pati, quippe qui omnia amiserint, meminisse debemus. Et munus nostrum est haud immemores eis succurrere.
CONCHA: Sane. Syluia, cur uero hunc cantum Latine edidisti?
SYLVIA: Non quidem sola causa est. Sed linguam Latinam opinor esse linguam uniuersalem, cui fines sunt nulli. Haec mihi uidetur esse causa cur cantus factus est huius benefici incepti hymnus.
CONCHA: Sane. Parumper igitur, Syluia, apud nos mane. Nam cum hunc lepidissimum cantum Latine caneres, demirabamur quot homines hodie hac lingua quam mortuam esse dicunt ubique utantur, et colligitur eam uiuere et uigere. Circiter enim tria milia hominum in toto orbe terrarum Latine loquuntur. Cum uero ciuitates diuersas habitent, in conuentibus congredi consuerunt, ubi per dies septem tantum Latine colloqui possunt. Nouissimus autem conuentus apud Hispanos demum peractus est, cui interfuit Ioachimus Pascual Barea, qui apud Gaditanam studiorum uniuersitatem Latinae Philologiae professor est.
CONCHA: Ioachime, salue multum.
IOACHIMVS: Et tu salue.
CONCHA: Nescio enim, Ioachime, an hunc dulcem Syluiae Gonzalez Boliuar cantum cui nomen "Liberatio" auscultaueris.
IOACHIMVS: Auscultaui etiam.
CONCHA: Latini autem cantus haud saepe nunc audiuntur.
IOACHIMVS: Mihi tamen tam rarum non est.
CONCHA: Ehem!
IOACHIMVS: Vniuerso populo mirum profecto est. Qui autem paulisper in uiua Latinitate uersamur, nouimus cantus Latinos uariis numeris (uidelicet iazziacis rockeis hip-hop) astrictos, nec non etiam Horatiana, Catulliana aliorumque antiquorum poetarum carmina nouis numeris modulata. Hic uero cantus praestantissimus est, nam musica nobis a maioribus tradita atque poesis musicaque hodierna pariter in eum confluunt. Praeterea, sententia mea huic incepto miseris salutari cantus idoneus est.
CONCHA: Ioachime Pascual, Circuli Latini Gaditani sodalis es. Idnest uerum?
IOACHIMVS: Sic est.
CONCHA: Quidnam id est? Coetus hominum estis, qui Latine sermocinaturi Gadibus interdum conuenitis. Verum?
IOACHIMVS: Ita plane. Singulis fere septimanis semel conuenimus. Plerique circuli Latini praesertim in America et Europa unoquoque mense conueniunt. Nos autem saepius conuenimus, quippe qui Gadibus uel in propinquis finitimisque oppidis -id est in oppido Seriensi, ad Caepionis turrim, in Sancti Ferdinandi insula- domicilium habeamus. Alii uero e longinquis regionibus, sicut ex Oscense et ex Gerundense Barcinone, singulis mensibus conueniunt.
CONCHA: Quales homines, Ioachime, Latine loqui iuuat?, eruditosne homines, ut ita dicam, philologiae classicae peritos et tales? aut...
IOACHIMVS: At reuera non tantum philologos classicos, sed etiam alios homines doctos. In Circulo Latino Gaditano certe plerique sumus philologi classici, utpote qui linguam Latinam, sed etiam Graecam et Arabicam atque alias disciplinas, in uniuersitate et in gymnasiis profiteamur. In aliis tamen circulis classici philologi pauci uel immo nullus est. Conueniunt potius medici, architecti, mathematici, sane professores qui in gymnasiis disciplinas uarias docent, et immo qui nondum studia in uniuersitate perfecerunt. Quin etiam apud Latinitati fouendae conuentus, praeter philologos classicos, quorum pauci sunt Hispani, multi sunt qui aliis muneribus fungantur.
CONCHA: Estne autem in Interrete forum linguae Latinae idoneum?
IOACHIMVS: Certo. Interrete huic ad linguam Latinam uiuam restituendam incepto multum profuit. Omnia insunt: locutorium, epistularum commercium quo epistularum moles de quolibet argumento cottidie mittitur; commentarii periodici interretiales (sane etiam alii impressi extant)...
CONCHA: Hem!
IOACHIMVS: Alia etiam scripta insunt; duae tresue radiophonicae emissiones uulgantur, quae non tantum satellitis ope sed etiam ex interrete, ubi nuntios etiam legere licet, ubique audiri possunt. Prorsus, ut dixi, in Interrete multa sunt fora Latina, nec non circulorum Latinorum paginae.
CONCHA: Ergo, Ioachime, potesne Syluiae mihique aliquid Latine dicere? Vel nobis ualedicas uel prosperam fortunam nobis optes! Hunc enim sonum audire cupio!
IOACHIMVS: "OMNIA BONA VOBIS OPTO!"
CONCHA: Plurimas igitur gratias, mirabile quidem nobis sonuit!
Loquerisne enim Latine, Syluia, uel tantummodo cantui?
SYLVIA: Ego quidem alios cantus Latinos edidi, sed etiam Anglice, Germanice et Hispanice cano. Hispanicorum cantuum discum nunc compingo, et sane etiam Latine cano.
CONCHA: Animum enim in istum discum intendemus. Syluia Gonzalez Boliuar, tibi gratulamur et amicissime ex Hispania te amplectimur.
SYLVIA: Vobis gratias plurimas ago, et osculum mitto.
CONCHA: Gratias tibi agimus, Ioachime Pascual Barea. Professor, in omne tempus.
IOACHIMVS: Gratias plurimas uobis ago. Bene ualete.
CONCHA: Gratias.
MENSIS FEBRVARIVS
01.02.2005. Circuli Gaditani conventus etiam hoc die in viridario Facultati Litterarum proximo gratissimus habitus est; cum post horrida huius hiemis frigora caelum tandem clausa relinquere atque sub divo colloqui hortetur, placet Ioachimo, Bartholomaeo, Antonio et Francisco paululum deambulare et deinde per colloquium iucundam potionem sumere in ipso viridiario sedentes. Et imprimis, nobis avide interrogantibus, Ioachimus multa narravit de colloquio, quod nuper die quinto et vicesimo mensis Ianuarii ipse cum diurnaria Conceptione Garcia Campoy radiophonice habuerat (res quidem haec auditu propterea mirabilis, quod nec diurnarii nec diurnariae de latinitate vel agere vel dicere vel scribere solent). Cito autem causa inventa est, quare diurnaria cum homine latinitatis perito colloqui voluerit; cantatrix enim quaedam nomine Sylvia in publicum nuperrime carmen edit, cuius titulus est “Liberatio” cuiusque textus ab ipsa latine cantatur; diurnaria ergo de eo mirata inter alia ex Ioachimo nostro quaerere voluit utrum latinitas vigeat necne utrumque multi an pauci sint homines, qui nunc in toto orbe terrarum latine loqui et scribere audeant. Ioachimus, qui cum Conceptione diurnaria nonnullas per minutas de carmine Liberatione, de Sylvia deque grege Krypteria, etiam de Circulis Latinitati fovendae radiophonice sermocinatus est, nobis petentibus integrum colloquium ab ipso latine versum libenter legit. Ioachimi lectione pluries intermissa et tandem conclusa, de eodem etiam argumento unam fere horam et dimidiam collocuti sumus deque illis, qui viritim gregatimve latine quondam cecinerunt; memoravit tunc Franciscus Cattum Stevens eiusque carmen “O charitas” intitulatum, Ioachimus teneras voces illius Scholae Cantantis, Antonius Hispanorum notissimum olim gregem Mocedades nuncupatum.
Postquam de his rebus satis actum est, Bartholomaeus noster valedixit ceteraque sodalitas ambulacrum mari proximum perlustrare constituit. Ibi mare Gaditanum placidum etiam atque etiam mirati sumus arboresque illas, quae maris oram Gadiumque plateas pulcherrime immani magnitudine ornant. Dum sodalitas illa naturae dona stupet et Ioachimus amoenitatem tantam photographare conatur, Franciscus de suo Quixotulo, qui nondum editus est, interrogatur. Sed praecipue in fine colloquii diu disputatum est de onerosissimis pretiis, quae sunt omnibus illis solvenda, qui in Hispania telephono utuntur; proferunt enim Antonius et Ioachimus pecunias haud plane exiguas telephonicis officinis unoquoque mense solutas, additque Franciscus impensam tantam iis, qui liberos habeant, ferme (heu!) duplicari: his enim temporibus iuvenes nimis telephonare consuescere.
Franciscus Vera scripsit
15.02.2005 Die Martis 15º Februarii in grapheo sive officio professorum Joachimi atque Bartholomaei convenerunt sodales quattuor. Ante quam deambulatum ire constitueremus, paulisper commorati sumus in officio, de variis rebus colloquentes. Ea vice sodalium praesentium numerus solito minor erat, verisimiliter quod priore septimana nullus conventus habitus est, propter festa Gaditanorum, quae occasione “carnelevarii” sive “carri navalis” celebrantur. Festum Gaditanorum populare imprimis insigne est propter greges hominum qui, velati miris indumentis, cantica varia coram populo proferunt. Quod tamen attinet ad nomen illius festi alii alia proposuerunt. Alii enim dicunt tale festum Latine nominari “carnelevarium”, quo nomine Medio Aevo conficto significatur tempus quo caro tollitur, quod est tempus Christianorum festi “Quadragesimae” nuncupati. Alii vero autumant nomen illius festi originem capi a “carro navali”, quae est locutio qua indicatur festum quod antiquis temporibus in honorem dei Bacchi celebrabatur, carro quodam forma navis constructo, quod pompa viis ferebatur, post quem carrum homines personati saltabant et canebant cantica in honorem illius dei.
Cum tamen varii sodales abessent, fortasse quod crederent conveniendum non esse, postridie festi illius carri navalis, pauci sodales qui eo die aderamus constituimus deambulare per vias urbis et in thermopolium quoddam ire ad calidas potiones sorbillandas inter varios jucundosque sermones Latinos.
Sic enim factum est ut perveniremus in plateam quae apud theatrum Emmanuelis Falla protenditur, et in thermopolium quod ad illam plateam situm est, ingressi sumus sodales tres.
Illic autem collocuti sumus de argumentis vere variis diversisque, sicut de proximo conventu Academiae Latinitati Fovendae, quod iterum in Hispania haberi propositum est; de libello didascalico in memoriam primae domini Quixoti editionis quem sodalis noster Franciscus callide scripserat, tempore feriarum Nataliciarum; immo de quaestione quadam ad lexicographiam pertinenti, quae est de neologismorum forma opportuniore ad instrumenta moderna technologica significanda. Paulisper igitur egimus de disputatione super suffixo –trum, ne opportunum esset eo uti ad instrumenta nova significanda, licet fuisset jam multo ante aetatem auream litterarum Latinarum inusitatum suffixum, an contra omnino improbandum et posthabendum esset, aliisque tantum variis suffixis uti oporteret sicut -ulum, -culum, -crum, -bulum, -brum, -men, -mentum, atque suffixis adiectivorum qui modo substantivorum adhiberi possunt: -sorius, -soria, -sorium, et -torius, -toria, -torium.
Postquam de his aliisque rebus collocuti sumus, e thermopolio jam sub vesperam exivimus et valediximus in proximam occasionem.
Jarcius scripsit.
22.02.2005 Die vicesimo secundo mensis Februarii Ioachimus Pascual, Antonius Davila, Iarcius et Bartholomaeus convenimus ad Latinam linguam exercendam et nostros animos delectandos. Placuit in officina Antonii contra solitum manere, et ibi sermoni operam dare.
Primum argumentum nobis praebuit musica: utrum unicuique nostrum maioris momenti esset musica an libri. Nonnulli, ceteris consentientibus, dixerunt cantum ex musica et verbis constare. Ioachimus asseruit se solere musicam audire dum laboraret, sed tantum musicam sine verbis. Bartholomaeus ab eo quaesivit quam musicam soleret audire. “Auctores saeculorum decimi septimi et duodevicesimi -respondit Ioachimus-; nam si Beethoven et auctores huiusmodi audio, nequeo animadvertere meum laborem."
Bartholomaeus ab aliis quaesivit an aliquando ceteris praetermissis tantum musicam audirent. "Rare" -respondit Ioachimus." "Fere numquam" -dixit Antonius. "A musicae genere pendet" -dixit Iarcius. Postea de auctoribus carminum qui magis nobis placerent tractatum est. Antonius praeferebat Ioachimum Sabinam, et summatim omnia genera bonorum carminum. Iarcio multum placebat Ioannes Emmanuelis Serrat. Ioachimus addidit Ioannem Emmanuelem Serrat, sua sententia, talem esse ut praesertim feminis placeret. Tandem Bartholomaeus exposuit Franciscum Ibannez esse auctorem qui, sua sententia, melius Hispanorum poetarum opera musicae aptaret.
Bartholomaeus Pozuelo scripsit
Cum Bartholomao, qui hactenus scripsit, ad horam quintam et dimidiam abeundum esset, reliqui sodales ad hauriendam calidam potionem cauponam petere constituimus. Dum vias Gaditanas perlustrabamus, Ioachimus, praeses et protophotographus huius circuli latini, imagines photographicas, quae acta paginae interretialis locupletarent, effingere conabatur. Picturae profecto animos eorum qui acta nostra legunt delectare et permovere et docere possunt.
Iarcius nos certiores facit se interretialiter loqui cum quadam puella quae in Bolivia habitat et acta nostra legere solet. Is praetera flebiliter queritur quod nulla femina nostro circulo adsit. Ceteri sodales idem dolemus, mulieres ergo quae vivam latinitatem colunt hortamur ut sermocinationibus nostris intersint.
Talia colloquia serentibus in plateam Divi Francisci perventum est, ubi amoenissima thermopolia coram deversorium Francogalliae Lutetiaeque sita sunt. Ibi sodales potiones calidas sorbillavimus dum sermo forte incessisset in comparandas varias Europae civitates, sicut Lutetiam cum Londinio, et ita porro. Cum occasus solis iam appropinquasset, ad aedificium Facultatis redivimus et in proximam hebdomadem valediximus.
Antonius Davila scripsit.
MENSIS MARTIVS
01.03.2005 Kalendis Martiis, Ioachimus, Bartholomaeus, Antonius et Pinarius in consueto grapheo conuenimus. Emmanuel Iesu paulisper tardior aduenit. Sandra, profestrix academica Vniuersitatis Studiorum Gaditanae, ad photographemata facienda, sicuti uidebitis, tantummodo adfuit.
Primus sermo noster de peregrinatione Romana a Pinario suscepta fuit. Epistulas in latinis uersibus a Ioanne Verzosa Hispano scriptas Pinarius praeparat ut editae sint. Verzosa tabularius Oratori Regis Hispaniarum Romae fuit et ad Horatii imitationem librum Epistularum scripsit. In eis, sicut ei generi conuenit, de multis hominibus in XVI saeculo uiuentibus loquitur. Pinarius iter Romanum fecit ad istorum hominum aliqua indicia colligenda. Etenim, ut Verzosae uerbis utamur, Pinarius Panthea templa, Amphitheatri molem Forique ruinas stupuit. De bibliothecis etiam quae ibi uisit nobis locutus est: quae in monte Vaticano sita est; quae Vniuersitatis Studiorum “Sapientia” partim antiqua documenta seruat et Alexandrina dicitur; quae Bibliotheca Archiuii Rei Publicae et Bibliotheca Archiuii Capitolini nuncupantur.
Antonius de sententiis a XVI saeculo exstantibus, quae bene notae his diebus nobis sint, nouum sermonem apperuit. De uariis sententiis loquebamur, cum aliquis illae sententiae Francisci Sanctii Brocensis Hispani meminit: “Latine loqui corrumpit ipsam latinitatem”. Multum de ea disputauimus. Sed Ioachimus rem absoluit dicendo id quod aliqui homines docti Sanctio nostro dixerunt: quod “Latine loquendo” Latinitatem ipsam corrumpere non possumus, etiam si uellemus; sed si Latine “garrimus”, quod certe nolumus.
Denique, de proximo Conuentu Alcagnitii celebrando paulisper locuti sumus. Etiam de illo altero in eadem ciuitate et Ampostae celebrando de Viua Latinitate.
Pinarius scripsit.
08.03.2005. hac vice sodales consueti plus temporis solito degerunt in officio seu grapheo professorum Bartholomaei atque Joachimi, de variis diversisque rebus sermocinantes.
postquam Franciscus Vera nos convenit, omnes ex aedibus Facultatis Philosophiae Litterarumque Universitatis Gaditanae egressi sumus deambulatum per vias urbis, et denique in thermopolio viridarii potionem sorbillavimus.
illo autem die, nullum praeconstitutum erat argumentum de quo colloqueremur, sed improviso sermones varii diversique serebantur: de Latinitatis proprietatibus; de urbium quarundam nominibus Latinis, sicut, e.g. de nomine Latino urbis Serensis, quae vulgo Jerez de la Frontera nuncupatur; de libello Francisci Vera proxime edendo, qui tractat de periculis illustris Domini Quixoti a Manica imprimis ad usum tironum Latinitatis; deque rebus gestis antiquorum Romanorum qui Gadibus degerunt.
est apud Viridarium Genuense sub divo area stativa quaedam, quae fere semper vehiculis referta est. ibi enim, raedam ipse collocavi, antequam pedibus in aedes Facultatis contenderem ad colloquium Latinum habendum. quae quidem area stativa prope mare Oceanum sita est, unde pulcher conspectus oculis praebetur. postquam illic paulisper commorati sumus libenter confabulantes, omnes sodales valediximus in proximam occasionem.
Iarcius scripsit.
Anno quadringentesimo primae editionis
HISTORIA DOMINI QVIXOTI
(MDCV-MMV)
a
Francisco Vera Bustamante
Gadibus: Quorum Editores, MMV
Franciscus Vera (Sancti Ferdinandi, 1955), Philologiae Classicae gradum in Gaditana Vniversitate obtinuit et cathedrarius in natali solo profitetur. Societatis Latinae Gaditanae amanuensis est et Circuli Latini Gaditani Acta saepissime scribit. Libri imagines ab Eduardo Martinez (Gadibus, 1981), pictor quattuordecies laureatus, delineatae sunt.
Huiusmodi per opusculum auctores omnibus illis comites fieri volunt, qui hoc singularissimo anno in toto orbe terrarum reverentiam insigni operi Cervantino praestare cupiunt. Tria et viginti lepida et varia difficultate exercitia proponuntur, ut iuvenes praesertim et cuncti, qui aliquo modo linguam Latinam colunt, dum ea fruuntur, simul proniores sint ad legendum aut illum librum revisendum.
Libellus, integre Latine scriptus, haec comprehendit:
I. Michaelis a Cervantes vita
II. Editiones Latinae Domini Quixoti
III. Salutatio
IV. Exercitia XXIII, quae in haec capita distributa sunt:
a) Dramatis personae
b) Dominus Quixotus vult se armari equitem
c) Dominus Quixotus galeam Mambrini capit
d) Dominus Quixotus condit mirificum balsamum a Fierabras inventum
V. De bono sucessu, quem strenuus dominus Quixotus in formidabilibus atque nunquam excogitatis rebus gestis molarum venti habuit (factum quo caput VIII incipitur).
15.03.2005 Martis die 15º mensis Aprilis totus conuentus noster in grapheo Ioachimi et Bartholomaei fuit. In principio Ioachimus, Bartholomaeus, Antonius et Emmanuel Iesus tantum aderant, qui de pelliculis cinematographicis loquebantur. Hora quarta et dimidia Pinarius aduenit. Tunc incepimus nouum colloquium de Hispanicis gregibus pedifollicis. Bartholomaeus quaestionem omnibus proposuit: an arbitri gregi Regali Matritensi faueant. Non parua disputatio inter nos fuit de eo argumento. Ioachimus gregem Matritensem necnon Barcinonensem ab Hispanicis arbitris quotannis adiuuatam fuisse sine dubio affirmabat. Dicebat in dubio pro potentibus arbitros iudicare, cum tantum arbitris contra potentes errantibus a diurnariis et a pediludium Hispaniensem regentibus detrimenta sint. Ceteri paulisper dubitabant. Tandem Pinarius (qui se dicebam esse gregis Matritensis admiratorem) aliquid ueri in ea sententia esse etiam agnouit.
Isto tempore Bartholomaeo abeundum erat. Nescimus quo modo ad oppida uicina, specialiter ad eum Rotensem, sermo noster transiit, et dehinc in Ioannem illum Chirosium, Rotae natum, cuius carmina Latina et Hispanica Ioachimus ediderat, et de quo in programmate teleuisifico perconctatus erat. Pinarius a Ioachimo inquisiuit utrum in ipso programmate de possibili Chirosii haeresi interrogatus esset, et Ioachimus respondit se de eius doctrina Christiana sponte locutum. Tunc de Chirosii opinionibus scriptisque, de eius discipulo Benedicto Aria Montano, de doctrina “De beneficio Christi” dicta, de sola fide et de aliis locuti sumus. Tandem sermonibus nostris quasi theologicis finem posuimus et ad proximum conuentum nostrum ualediximus.
Pinarius scripsit.
29.03.2005. Hoc die in Gaditana Facultate convenerunt Alexandra, Emmanuel, Eduardus, Ioachimus, Iarcius et Franciscus. Et imprimis, cum alii socii aegroti sint aliique fere aegrotent, quaeritur quae sit vox Latina, ut quam rectissime notari possit, quod Hispani *enfermero vocant; ad hoc respondetur duo saltem verba nobis auxilio esse possunt, scilicet vox nosocomus, quae apud Sigridem Albert invenitur, etiam vox infirmarius, quae in nonnullis Medii Aevi textibus legi potest.
Interrogatur postea de Societatis Latinae Gaditanae et ipsius Circuli ortu atque iure deque sumpto sigillo arbore et duabus columnis praedito; ad haec Ioachimus longe diuque respondit: Circulum Gaditanum et Societatem Latinam Gaditanam duo esse diversa; Circulum enim Gaditanum conventum esse Linguae Latinae Vivae exercendae, Societatem autem etiam institutione, orationibus, libris, commentariis periodicis et multis aliis modis Vivam Latinitatem fovere; ipsius fratrem tandem sigillum ab Universitatis Gaditanae sigillo confecisse.
Disputatur postea rectiusne sit in hac sede colloquii designanda Musaeum an Facultatem dicere, et plerisque potius vocabulo Facultate uti placet.
Sed praecipuum -ac sane triste- argumentum fuit epistula illa die decimo mensis Martii data, in qua Olivarius Circuli Latini Perpinianensis moderator “omnibus palam ultima vice valedicit”; in ea enim Olivarius profitetur se adeo in depressionem nervosam cecidisse, ut non tantum Circulum Perpinianensem, sed etiam munus magistrale relinquere statuerit; etiam ibi nuntiat se, ut quandam libertatem recuperet, tabernam librariam aperturum esse. Et cum homo semper fuerit tam strenuus tamque Latinitatis amans studiisque nostris fautor, etiam aliae illius defectionis causae a nobis diu proponuntur, de quibus tacere impraesentiarum prudentius esse videatur; quidquid id est, Circulus Gaditanus omnia bona bono Olivario optat, cuius opus interretialiter prolatum auxilio tanto atque usui omnibus semper fuit.
Quibus dictis, Alexandra locuta est de disciplina, quae Vocabula Graeca et Latina ad Scientias et Medicinam pertinentia nuncupatur, quamque ipsa partim Latine magno cum discipulorum gaudio docet; etiam nobis Alexandra nuntiat se in pagina sua interretiali (http://www.sandraramos.tk) Phoneticae Latinae Cursus scopos atque argumenta Latine redacta protulisse.
Postea disputatum est de nomine Hispanico ad antiquam Baeticam designandam usurparto, rectiusne etiam sit affirmare illam regionem nostram a Vandalis nomen accepisse; inde sua sponte colloquium ad vocem “Maurum” pervenit, de cuius origine et antiquitate haud pauca a Ioachimo nostro dicta sunt.
Postquam Facultas relicta est, sodales tres thermopolium petunt ibique caffeam sorbillantes de quodam opere Medii Aevi a Francisco interretialiter invento colloquuntur, cuius titulus Regulae de Musica palam ipsius materiam profert. Narrat Franciscus diversas operis partes et singularissimas sententias, quae ibi legi possunt de Musicae divisione, diffinitione, derivatione, utilitate, effectu, etiam de eius in ecclesia introductione. Tandem nosmet per musicam vagantes nox umida domum redire monuit.
Franciscus Vera scripsit
MENSIS APRILIS
HANS ØRBERG GADITANOS VISIT
05.04.2005 die Martis quinto m. Aprilis -sive nonis Aprilibus- non fuit circulus Latinus in aedibus Facultatis Philosophiae Litterarumque Universitatis Gaditanae celebratus neque celebrandus, quoniam eo die extraordinario peregrini professores venerunt ut acroases postmeridie exhiberent de rebus didascalicis ad Latinitatem pertinentibus.
agebatur enim de methodo naturali atque inductiva, quae dicitur, ad linguam Latinam docendam. quae quidem methodus, quamquam ejus radices retro longissime in temporis spatio extenduntur,1 tamen, praeterito saeculo XXº mirifice eminuerunt atque in lucem prolatae sunt auxilio omnibus qui sermonem tanquam vivum et docere et addiscere et colere cuperent. quis autem fuit auctor hujus methodi resurrectae atque perfectae? fuit enim illustris professor Danus, isque nunc temporis admodum grandaevus, cum fere quinque et octoginta annos natus sit, nomine Johannes (sermone patrio Hans) Ørberg. vir enim impigerrimus atque indefatigabilis, qui sedulo diligenterque etiam hoc tempore mirum in modum quotidie per multas horas incumbit in Latinitatis cultum atque in quam optimam illius methodi didascalicae perfectionem.
vir etiam fortissimus, qui libenter solus ex Dania iter suscipere voluerit in Baeticam imprimis ut duos alios professores conveniret, optimos enim Latinitatis praeceptores Hispanos, Aemilium Canales Muñoz et Antonium González Amador, qui, hisce temporibus in Hispania tanquam antesignani methodi naturalis inductivae sint, atque sedulo diligenterque operam dederint et etiam nunc dent, ut talem docendi rationem ad mores Hispanorum atque ad peculiares Hispanicae institutionis condiciones et opportune accommodent et convenienter propagent. qui praeterea magistri Hispani, etiam interretialiter, ut dicitur, linguarum classicarum studium atque cultum civilem antiquum Graeco-Romanum et fovendum et promovendum egregie curant, hac sub inscriptione: http://www.culturaclasica.com/ qua in ‘pagina domestica’ etiam nexus exstat, quem si presseris, optime Lector optimave Lectrix, de tali methodo naturali Castellanice sive Hispanice explanato certior fieri poteris: http://www.culturaclasica.com/lingualatina/index.htm
etenim, methodus illa naturalis, quae vocatur, est ratio instituendi qua lingua quaevis ea ipsa in lingua, id est, per se, docetur, atque inde ab initio discipulus seu linguae studiosus addiscit vocabula ex imaginibus vel e contextu, necnon sententias, atque inde regulas grammaticae modo ‘inductivo’ sibi paulatim ac pedetemptim comparat. postea vero, exercitiis specialibus omnia melius addiscuntur et tandem tabulis scriptis quibusdam synopsis sive conspectus regularum grammaticae in universum praebetur.
tali enim methodo didascalica adhibita, opus non est traditis exercitiis quae sunt syntaxeos analysis enucleate perfecta, et versio scripta textus Latini in linguam vernaculam modernam; sed potius oportet comperire utrum discipulus re vera et vocabula addidicerit et textus Latini sensum intellexerit, adeo ut sine nimia difficultate valeat sermone vernaculo talem scripti sensum explanare. etiam oportet scire utrum discipulus, qui textum intellexerit, etiam regulas grammaticae modo inductivo apprehenderit, ita ut postea facilius et sine molestia addiscere possit conspectum generalem regularum in ordinem redactarum.
hac enim methodo aliisve similibus, ut mihi videtur, propositum est, inter alia, haec imprimis comperire:
- utrum discipulus non tantum quam plurima vocabula Latina re vera atque utiliter magnoque cum fructu addiscat, verum etiam textus Latinos magis magisque intricatiores perplexioresque et intellegere queat, et eorum sensum cum Latine, quamvis simpliciore modo, tum lingua vernacula, magistri quaestionibus breviter respondendo, explanare valeat, necne; atque
- utrum discipulus grammaticae regulas modo inductivo atque activo satisque utili sibi comparaverit adeo ut etiam valeat quam simplicissimas sententias Latinas construere, annon.
postquam professores Ørberg, Antonius et Aemilius acroasin habuerunt ubi enucleatius methodi rationem atque librorum structuram scienter et dilucide explanaverunt, tempus fuit rogationum a magistris aliisque auditoribus propositarum.
qui quidem magistri, inter alia, relatores rogarunt temporisne spatium suppeditaret ad Latinitatem in Schola Secundaria, quae apud nostrates vocatur, instituendam secundum talem methodum Ørbergianam, necne. etenim, nunc temporis in Hispania Latinitas tantummodo duos per annos academicos institui potest in quadam specie institutionis ad Baccalauratum adipiscendum. responsum autem magistrorum fuit re vera tempus praeceptori suppeditari, cum primus methodi illius liber priore anno academico atque primo alterius anni academici spatio quatrimenstruo adhibendus esset, alter vero liber, qui textibus variis selectisque constaret, postea adhiberi posset. neque curandum esse num alter liber integrum in modum tractari posset altero anno academico, quod res praecipua nihil esset nisi exercere et meliorare vel acuere facultatem discipulorum cum sententias Latinas intelligendi tum eas paulatim ac pedetemptim construendi, necnon regularum grammaticarum sermonis Latini exemplaris sibi utiliter comparandarum.
etiam quaesitum est utrum necessarium esset sententiarum continuas analyses perficere easque deinceps in linguam vernaculam vertere annon. quibus rogationibus professores responderunt opus non esse talibus taediosis atque aridis exercitiis "morphosyntacticae analyseos" atque "traductionis", sed sufficere, immo suppetere, discipulis se exercere assidua lectione eaque satis activa adeo ut inde ab initio verba bene intellegerentur una cum sententiarum sensu. quod ad regulas grammaticae attinet, etiam tali ratione eas normas paulatim ac pedetemptim, atque sensim memoriae discipulorum sine nimiis molestiis inseri. propterea vero, discipulos aptos fore ad textus, quasi sponte sua facilius atque naturaliter vertendos in linguam vernaculam et ad satis subtiles sententiarum analyses syntacticas perficiendas.
postquam professores scite atque diligenter responderunt quaestionibus auscultatorum, conventus ad finem pervenit, et omnes circuli Latini sodales libenter cum professoribus collocuti sunt priusquam omnes valedicerent.
1 e.g. Johannes Amos Comenius saeculo decimo septimo mirificum opus imaginibus plenum perfecit ad linguam Latinam discipulos modo naturali docendam, auxilio imaginum quibus verborum sensus facilius memoriae mandari possent. cujus quidem operis si quid subtilius scire cupiveris, spectata Lectrix, optimeve Lector, hoc sub vinculo, quaeso, inspicias: http://www.grexlat.com/biblio/comenius/
Jarcius scripsit.
12.04.2005. Hoc die in Facultate Litterarum convenerunt Alexandra, Bartholomaeus, Emmanuel, Iarcius, Ioachimus et Franciscus. Et quamquam Alexandra et Bartholomaeus magnis laboribus involuti cito contionem relinquere debeant, tamen dimidiam per horam de diversis rebus paulisper colloquuntur, scilicet de Olivario Circuli Perpinianensis moderatore, de photographematibus, quae in pagina nostra exhibentur, et de optimo atque perutili Saravipontano periodico, qui Vox Latina vocatur, ubi haud pauca ad itinera poemata libros conventus pertinentia iucundissime legi possunt.
Postquam illi ex contione profecti sunt, ceteri sodales Facultatem relinquere, viam petere et sub divo colloqui constituunt; caelum enim serenum nitentesque solis radii mortalium membra hoc die laetificant, et mare Gaditanum sicut mater amantisima ad se homines convocat; iuxta mare igitur per Divi Caroli hortum deambulamus colloquentes de Hispana ministra, quae heri palam nuntiavit domus XXV aut XXX metra quadrata habentes, ut ipsa habitationum difficultatibus finem faciat, senioribus atque iunioribus in Hispania brevi temporis spatio constructum iri. De hoc novo atque humanitate pleno proposito disputabamus, cum subito ante nos ipsa in crepidine apparuit rarum simulacrum ante Candelarum praesidium nuper erectum; tunc quid sit a nobis stupentibus quaeritur; et alius "homo –inquit- videtur", at alius "immo canio"; cuius in titulo minutis litteris inscriptum artificis nomen Iosephus Abbas tandem legitur atque nomen "Protegens animal indefinitum" huius rari et robiginosi simulacri.
Et dum altae populi atque excelsa macrophylla gratissimam umbram nobis viam prosequentibus praebent, meditantur sodales quantum mutata sit nostri aevi ars ab illa, quae per saecula pulchritudinem certam atque naturae imitationem attingere conata est. Ad haec Iarcius "Hodie –inquit- artifices animos suos etiam spectatorum animos movere tentant"; et talia de arte colloquentes subito piscatorem procul videmus alteramque robiginosam Iosephi Abbatis figuram; et eo antequam perveniatur, per ludum sponsio fit, quid sit isti figurae nomen; alius "clavium -inquit- oblitus sum", alius "gruem portuariam" fingit, alius "domum avibus aptam" iactat, alius "crura sine corpore" profert. Et, cum in titulo nomen "Luminum raptus" inscriptum legi posset neque ullus quidem sodalium revera sponsionem vicisset, malitia nulla Emmanuel noster quaesivit ubinam essent lumina; "apertum est lumina rapta esse" simul ceteri responderunt non risum iam tenentes.
Et hodierna arte satiati ac referti, sodales aream urbis antiquam petunt interrogantes quibus adiectivis praeterita figura nominari possit; et viritim proferuntur adiectiva rara, obstupefaciens et alia ineffabilia duo; inde, dum Plateam Divi Antonii transimus (ubi conspicuam ecclesiam atque vetus Bibliothecae Studiorum Gaditanorum aedificium mirari potuimus), discrimen quaeritur inter similia vocabula *potare et *bibere, etiam *arenam et *sabulum.
Duas post horas tandem in area Divi Francisci sedemus, et defessa corpora humili potione ipsaque sessione reficiuntur. Ibi etiam haud pauca duas etiam ferme horas de diversis argumentis disputatur, scilicet de invidia, deque Dannico magistro Hansio Oerberg, qui nuper apud nos versatus est, et de illius methodo ad linguam Latinam ediscendam, deque conventu studiis nostris favendis nuper in oppido Sexi habito, cui Franciscus et alii Gaditani interfuerunt, deque multis atque bonis Granatensibus amicis ibi gaudentissime comparatis.
Franciscus Vera scripsit.
19.04.2005 Eo die Gaditani gregis Latine loquentium sodales, postquam in aedes Facultatis Philosophiae Litterarumque Universitatis studiorum Gaditanae rite conveneramus, ad pulcherrimum urbis sinulum, qui vulgo "La Caleta" nuncupatur, contendere una constituimus. cujus quidem consilii causa in eo erat quod in arenosa ejus sinuli ora, scaena disponebatur cujusdam fabulae cinematographicae quae inscribetur "El capitán Alatriste". etenim, multi homines saeculi XVIi vestibus opportune induti, in litore stabant, "dispositoris scaenae" jussa exspectantes. etiam navis longa quaedam, atque carri equis tracti, et alia illius aetatis propria conspici poterant.
magna civium Gaditanorum multitudo ad sinulum convenerat omnia spectatum. puellae imprimis histrioni protagonistae qui vocatur Vigo Montersen, obviam ire gestiebant. sed brevi gregis nostri sodales in thermopolium ire constituimus, ad sitim jucundis potiunculis explendam, dum variis de rebus Latine tranquille sermocinaremus. quod enim factum est usque ad tempus valedictionis.
magna civium Gaditanorum multitudo ad sinulum convenerat omnia spectatum. puellae imprimis histrioni protagonistae qui vocatur Vigo Montersen, obviam ire gestiebant. sed brevi gregis nostri sodales in thermopolium ire constituimus, ad sitim jucundis potiunculis explendam, dum variis de rebus Latine tranquille sermocinaremus. quod enim factum est usque ad tempus valedictionis.
Jarcius scripsit.
26.04.2005 Ante diem sextum Kalendas Maias, aestate Gaditana prope ineunte, sodales tres (Ioachimus, Iarcius et Antonius) libentissime ad sermonem Latinum colendum conuenimus. Omne fere tempus eius sessionis ad disputandum de regulis Latini ordinis uerborum duximus. Quamquam summa regularum breuiter contrahitur in duas (1. Determinans ante determinatum; 2. Subiectum in principio et uerbum in fine orationis), plurimae exceptiones sunt. Vtique Iarcius praeferebat liberrimo uerborum ordine Latine scribere, dummodo sensus perciperetur; Ioachimus uero affirmabat certum ordinem uerborum in qualibet lingua obseruandum esse.
Ad horam quintam et dimidiam sodales uias gaditanas perlustramus ut amoenum thermopolium inueniamus. Post paruam ambulationem denique in thermopolio "Liba", in notissima Via Lata sito, sedemus. Ibi Latine loqui de ordine uerborum pergimus: omnes tandem consentimus eundem uerborum ordinem seu classicum seu recentiorem quoad fieri possit semper adhibendum obseruandumque esse.
Cum iam Facultatem demum peteremus, forte professori Iosepho Antonio Hernández Guerrero obuiam facti sumus, qui in manibus librum nuperrime editum De arte scribendi portabat. Ioachimus noster manuscriptum libri legerat et praefationem scripsit. Ambo nos certos fecerunt librum Gadibus in mercatu librorum die dominico, octauo mensis Maii, publice ostendendum esse. Post hanc loquellam sodales ad Facultatem rediuimus et in proximam septimanam ualediximus.
Antonius Davila scripsit.
MENSIS MAII
03.05.2005. Hoc die Barholomaeus, Ioachimus, Emmanuel et Franciscus Musaeum Gaditanum petunt, ut, dum Latine sermo fiat, etiam illa de Domino Quixoto hosce per dies in Musaei pedeplanis exhibita, quae alumni in variis Gaditanae provinciae scholis confecerant, inspicere possint.
Eo autem cum ventum est, ex summa laetitia, quam exhibitionis nuntius pepererat, omnes, sicut scripsit Sallustius, maeror (et stupor) invasit; in medio enim atrio primum ostendebatur ridiculus Quixotus non in equo sed in inepta atque robiginosa autobirota equitans; hic fuit tanti praenuntius luctus. Nam praeter hoc inertissimum simulacrum, quod exhibitionis caput erat, alia miseranda in atrii angulis etiam conspici poterant, Quixotus quidam alterum Quixotum basians, nonnullae tabulae pictae, quae venustate carentes res illius gestas fingere inepte conabantur, libri insulse atque vitiose conditi, qui quidem Quixotum insaniorem pro certo vertissent.
Inter talia tamque impolita facinora duo autem animum nostrum in se converterunt, scilicet cathedra quaedam lignea mira arte perfecta, cuius forma Quixoti faciem imitabatur, et ferreum simulacrum Famae tuba canenti simile. Quibus inspectis, haec communis sententia fuit, quod ista tironum opera haud digna sunt, quae in Musaeo Gaditano exhibeantur.
Nulla igitur diutius morandi causa sodales alia Musaei loca petunt, ubi Forma Antiquae Urbis Gaditanae exhibetur, de qua longe disputatum est; etiam ipsi aram illam mirati sunt, quam parentes duumviro Baelonensi Quinto Pupio Urbico posuerunt, cuius textus severus atque minime insipiens a sodalibus trementibus recitatus est. Et dum Musaei exitus quaeritur, etiam maxima reverentia sepulcra illa ingentia postremo spectamus, quae Phoenices in urbe Gaditana olim reliquerunt.
Rite deinde thermopolium petitum est, ubi sodales quasdam potiones sorbillantes de futuro Academiae Latinitati Fovendae conventu deque primo praeconio scribendo ac divolgando diu collocuti sunt.
Franciscus Vera scripsit
17.05.2005 Narratiuncula de CLG contione die XVII. anno MMV. habita
Placuerit diuidere hanc narratiunculam in duas partes, quoniam decursu unius Circuli contionis modo in thermopolio academico, modo in publico, deambulatione quidem intercedente, media in urbe commorati sumus. At quod attinet ad fabulationum ipsa argumenta difficile esset utramque partem praecipuis dinoscere, prout quae repetita sibique semper recurrentia fuerint. Quid multa? Locuti enim sumus de rebus Latine loquentibus admodum tritis, quae iugiter tamen nobis placere uidentur: de prauo inter Latine loquentes delectu uerborum, de seminariis aestiuis Latinitatis Viuae, de his denique similibus et de aliis.
Sed, cum iam altera in paragrapho sim, paenitens animaduerto principio rem incohari decere. Acuo denuo calami cuspidem, textum ita retexo: cum Gadibus hora quarta regionis populares fere omnes somnis iucundis pomeridianis gaudebant, unus uel alter domuncula sua, tamquam e terrae cauis, prorepere dignatus est, quisque ad usum sermonis Latini accinctus. Primo in Ioachimi ac Bartholomaei conclaui, breuique tamen, in thermopolio aedium, quo tunc, indicio huius rei ad ostium prudenter affixo, nos contulimus. Paulo post eorum plerique, me excepto, qui hoc genus contiones frequentare solent, aderant: Eduardus Portualacrensis, Ioachimus Pascual, Eduardus Pinarius, Antonius Dauila et Iarcius Gaditanus. Caeli temperies, ut semper fere hac in regione fit, iucundissima pollebat, ex qua causa, mihi uitam Hispali recens degenti, ubi uehementissimis caloribus, tamquam in sartagine, huius regionis natiui peregrinique quamplurimi ceu flammis torrentur, Gaditani homines usquequaque fortunati uidebantur. Academico in thermopolio, postulatis calidis potionibus –prandio enim saturi plerique eramus– iucunde confabulari, aliis omissis, de eo coepimus quod, ut supra dixi, delectus uerborum licet appellari. De hoc enim argumento disceptare Iarcius Gaditanus deperit amore. Longum uero lectori esset integram reddere disputationem, atque, ut quae fuit delibetur, sufficiet eius pauca exempla proferre. Iarcii igitur sententia, indole sermonis Latini respecta, si uerba antiqua, a nostra aetate loquentibus aut scribentibus, haud apposite sunt usurpata, tum, si recentiora, nec ficta quidem idonea. Horum, exempli causa, uerbum "photocopia, -ae" tulit, quod uernaculum sermonem redoleret. Cui sententiae accedens, Latinum autumaui simplicique ratione esse dicere "exemplar, -aris", atque apposite uerbo temporali "duplicare" siue "exemplar facere" uti. Succensuit porro nonnihil usui uerbi "aeroplanum", et proponenti iocandi quidem gratia, "nauem alatam", Ioachimus quidni "raedam alatam" festiue respondit. Ceterum, nonnulla essent uerba, quae non plane Latina uiderentur, sed, siue usu iam recepta, ut "aeroplanum", siue, donec melius ficta essent, uitae cotidianae necessaria, ut "telecopiatrum".
Omnes tamen Ioachimo assensi sumus, cum superuacanea diceret nonnulla esse uerba quasi lucubratione et artificiose confecta, puta "cafeum, i", nomen pro popina, ubi potiones calidae ueneunt, quoniam usu antiquitus receptum ‘thermopolium’ exstaret. Praeterhoc, dum illic morabamur, etiam de Seminariis aestiuis Latinitatis Viuae breuiter sermocinati sumus. Propositum enim Iarcio est Italiam petere, ubi, Gaio Liccope et Francisca Deraedt moderantibus, aliis etiam sodalibus Academiae Latinitati Fouendae adiuuantibus, fore ut, inter dies XXIV. et XXXI. mense Iulio, conuentus ad usum ueteris sermonis instituatur. Antequam colloquiis uariis implicati aliquo ambularemus, non potuit sane Ioachimus sibi compescere, quin machinam, qua imagines gignuntur, arcesseret, ornaturus uidelicet has Circuli paginas. Nec postea, etsi superflue id assiduo lectori dico, Ioachimum dehortari ualuimus e magno intermitenter desiderio imagines capiendi. Industriose nempe huc illuc currebat, uolabat potius, hiantibus nobis stantibus sedentibus risus edentulis fingentibus, uentriculosis nonnullis, imaginem denique post imaginem factitabat. Sed intellegi ante omnia oportet nos semper, multa gerentes, Latine tantum sermocinari.
Narratiunculae fini, lector benigne, iam apropinquamus, ne diutius mea legere cogaris quam meliora. Media tunc in urbe sub diuo iterum sedentes, potiones repetitas sorbillantes, pauliper de rebus a me in Kentuckia gestis sumus confabulati. Sessionum enim quas ultimis mensibus Lexingtoniae audieram, de colloquiis quidem scholasticis quibus praefuit Terentius Tunberg, de epistulis a notissimis hominibus omniumque fere aetatum conscriptis quas Milena Minkoua ministrauit, mentionem feci addidique, pro uirili, pauca de ratione qua professores hi in docendo usi sunt. Deinde Ioachimus proposuit ut de argumento ad proximas Circuli contiones deliberarent, suasitque dictitans lectu dignos ut una adhiberent textus qui in editione sermonis Latini seriei Assimil inessent.
Vt uerba denique ultima huic textui ponam, lector patientissime, scito, mihi crede, me omnium praestantissimum ad calcem reliquisse: cum de hoc certior fies, tunc denique intelliges re ipsa facultatem nostram Latine scribendi usquequaque uinci, naturam ipsam omnium hominum studia omniaque arte facta longe et semper superare: in Circuli Latini contione audiui, Antonio Dauila patre Rosa Sanchez matre, nouum Antoniolum nasciturum. Qui filius nasceretur his ipsis horis, qui pater Circuli in contione filii nuntium exspectaret, quoniam tunc fortem ualidissimumque natum scimus, huic propagini, auspiciis omnium Circuli Latini Gaditani sodalium, hanc narratiunculam secundis uotis dicamus. Omnia sint tibi, Antoni paruule, fausta, diique totam per uitam tuam numine sui sospitent, mala auerruncent! Vt firmo gradu uitae necessaria discas, quae inter, aliquando fortasse, etiam si primis labriis, ut uoles, Latine loqui!
Textus ab Eduardo Engelsing conscriptus, Francofurti ad Moenum, die XXVII. mense Maio, anno MMV.
31-05-2005. Die tricesimo primo mensis Maii convenerunt homines tres, scilicet Ioachimus, Bartholomaeus et Franciscus, ceteris sodalibus laboribus huius anni temporis involutis. Antonius autem noster, qui nuper pater primum devenit, filiolum deserere nec cupit neque audet, et sermo imprimis conseritur ab illa puerili veste, quam dono Circuli sodales Antonii filiae daturi sunt. Deinde Bartholomaeo rogante describuntur argumenta librorum, quos unusquisque sodalium nuper legit aut scripsit; quibus relatis, ipse Bartholomaeus nuntiat se contionem relicturum, ut filiam comitetur. Ioachimus igitur et Franciscus vias petere subque divo colloqui constituunt; et Ioachimus, quia in praesens multa ad proximum XI Conventum Academiae Latinitati Fovendae pertinentia procurat atque parat, de eo colloqui cupit et huius colloquii haec est recensio. Conventus mense Iulio anno bis millesimo sexto per dies quinque (a die XXIV usque ad diem XXVIII) Alcannizii et Ampostae in Hispania habebitur; Alcanniziensis atque Ampostina Curiae suis impensis conventum agendum promiserunt; praecipuum Conventus argumentum est Activa linguae Latinae institutio a XIV saeculo usque ad nostram aetatem; diebus XXIV et XXV conventus Alcannizii habebitur, die Mercurii XXVI urbs Tarraco visitabitur, et diebus XXVII et XXVIII omnia Ampostae habebuntur. Tandem de conventus moderatoribus amanuense ministris pretiis diu collocuti sumus.
Franciscus Vera scripsit.
MENSIS IVNII
07.06.2005. Hoc die hora quarta postmeridiana conveniunt in Facultate Gaditana Bartholomaeus, Ioachimus, Iarcius et Franciscus, et quo facilius incipientis caniculae vitemus aestus, sub umbra Latine sermocinari et in ipso Universitatis aedificio manere iuvat. Et cum quidam nostrum imprimis proferat se domi iterum spectavisse taeniam magnetoscopicam Cursum Linguae Latinae intitulatam, quae in Gymnasiis haud parvo auxilio pueris instruendis esse potest, de nonnullis vocibus ac sententiis ibi insertis sodales disputant deque priscis scriptoribus Latinis, qui iisdem olim usi sunt; v.g. sententia “ostium aperi” pro “ianuam aperi” vel “fores aperi” in C.L.G. usurpata inveniri dicitur apud Plautum comoediographum (Aul. 350) et leviter mutata apud Terentium (Heaut., 276); et ita de aliis. Cum huius tamen Cursus taenia una mire seduloque confecta in lucem edita sit, sodales serie amissa illius parcitatis piget.
Quaeritur deinde a Francisco utrum enchiridion “Lingua Latina per usus” primi gradus discipulis aptum et ab ipso et aliis confectum in vulgum emissum sit necne; ad haec Franciscus respondet librum mense Maio exeunte impressum domumque editoriam Quorum in omnium hominum manus paucis diebus daturam. Colloquium inde fit de exercitiis atque pensis in illo volumine insertis, ut discipuli ad linguam Latinam vivam excitentur; ad haec idem respondet se in hoc primo volumine de salutatione deque valedictione, de aetate, de itineribus, de amicis, de mensis diebus, de valetudine, de animo, de nationibus deque coloribus, de moribus, de rebus athleticis et de rebus memoratu dignis tractavisse. Quibus nuntiatis, placet accendi Ioachimi ordinatrum et quae in aliis totius orbis partibus pro viva Latinate promoventur interretialiter perscrutari; circulos igitur Latinos apud Americanos atque Europaeos inspicimus, et in Circulo Zagrabiensi libentissime moramur; cuius acta politissime atque lepide scripta legimus cuiusque hominibus nos Gaditani de excellenti pagina gratulamur. Ipse praeses Ioachimus, quia de viva Latinitate sermo fit, promit duo illa volumina a Theodorico Sacre anno bis millesimo primo edita, et nonnullos Flores Latinos et alia in Musa superstite inclusa maximo cum gaudio sodalitas legit atque commentatur.
Vertitur interea caelum, et levis aura, quae nunc solis ferocitatem lenit, Facultatem relinquere cauponamque petere monet. Postquam eo ventum est, Ioachimus nobis rogantibus diu loquitur de futuro conventu Academiae Latinitati Fovendae deque innumeris difficultatibus quae superandae sunt moderatoribus et hominibus qui illum curant; a nobis Gymnasiorum professoribus etiam quaerit qua optima ratione de lingua Latina viva in gymnasiis tractari possit. Potione sumpta, urbis Gaditanae vias perlustrare placet, dum machinae mixtoriae raedarumque pretia et mentem et linguam sodalium capiunt (de omnibus dicendumst!).
Franciscus Vera scripsit.
14.06.2005 Hodie convenerunt Eduardus Pinarius, Joachimus, Jarcius et Emmanuel Jesus, qui sua prima acta Circuli scribit. Emmanuel sero convenit, quia habebat probationem Philosophiae Historiaeque Scientiarum. Quo adveniente, Eduardus et Jarcius Joachimo gratulabantur pro regio trophaeo Matriti Saturni die consecuto a grege Baetico pedifollico.
Tempestate calida, mansimus in officina Joachimi, locum solitum conveniendi omnibus diebus Martis et frigidiorem aliis. Jarcius librum attulit, cuius titulus "Nova Verba Latina" est, ubi legebatur, inter alia, "...oportet abstinere a verbis graecis" (in sermone latino quidem), a Josepho Maria Mir scriptum, sententia grata nostro circulo, ubi credimus sermoni Latino verba Latina verbis Graecis aptiora esse. Locuti sumus de novis verbis Latinis ad cottidie Latine loquendum, et consilium accepimus saepe non necesse esse nova verba instituere, nam si verbi gratia, iam est verbum "sol", non opus est id mutare et dicere “igniferum”. Inspeximus paginas interretiales et Joachimus explicavit nova de ALF Conventu Alcanniziensi et Ampostino mense Julio proximo anno MMVI, quem parat cum nostro praeside honorifico Josepho Maria Magistro. Dum Joachimus cum eo per telephonum loquebatur, Jarcius Emmanueli et Eduardo symbolam Terentii Tunberg monstravit, et legere potuimus, paucis verbis, homines semper lingua Latina locutos esse, et hodie linguam Latinam haud a paucis, ut aliqui putant, sed a pluribus milibus hominum uti. Etiam Eduardus Pinarius monstravit opus nostrae comitis et amicae Alexandrae Ramos Maldonado, quae Philologiae Latinae operam navat, de sale.
His rebus dictis et actis, valediximus perlibenter in proximam occasionem, et domos nostras redivimus in hac calida hora vespertina mensis Junii.
Emmanuel Jesus scripsit.
28.06.2005 Hodie, optimi lectores, usque ad mensem Septembrem uobis ualedicimus. In Ioachimi grapheo, ut solemus, conuentum nostrum incepimus. Ipse Ioachimus, Franciscus Vera, Iarcius et Eduardus Pinarius aderamus. Paulus etiam breuiter interfuit. Ioachimus illos duos libros de recentissimis poematibus Latinis a Theoderico Sacré conscriptos attulerat, quos Eduardo petenti commodauit.
Franciscus photographemata de recenti peregrinatione cum discipulis suis ad Baelonis Claudiae parietinas nobis monstrauit, qui ridentibus discipulis multum arridebamus. Franciscus pensa de peregrinatione a discipulis parata enarrauit. Sine dubio methodus a Francisco usa perutilis nobis uisa est. Ioachimus et Franciscus de huius operis expositione in proximo Academiae Latinitati Fouendae Conventu pertractauerunt.
Iarcius nobis grammaticam quaestionem proposuit. Sententiam a Iulio Caesare uiderat sic scriptam: “Hic locus aequo fere spatio ab castris Ariovisti et Caesaris aberat”. Iarcius quaerebat an rectius fuisset “aequum spatium” edere. Iarcius Caesaris textum interretialiter sciscitabatur, dum Ioachimus eundem textum in disco a Bibliotheca Teubneriana conficto inspiciebat. Iarcius comma ablatiuo casu in editione Teubneriana in Interrete uulgata se offendisse dixit. At Ioachimus accusatiuo casu eundem textum in disco uulgata offensit. Quomodo illud intellegere potuerimus? Ioachimus aenigma soluit: coma ablatiuo casu editum est anno 1987, et in altera editione decem post annos ad accusatiuum correcta fuit. Postquam grammaticum problema solueramus, thermopolium petimus. Ibi Ioachimus narrauit se certamini ultimo inter greges pedifollicos Seriensem et Gaditanum, qui palmam obtinuit et in ordinem primum ascendit, libenter interfuisse; flauam Gaditani gregis subuculam induisse; increpatum forte a proteruo Seriensi quodam probra inuicem iecisse; plerosque autem Seriensium et Gaditanorum fautores comiter et festiue ubique se gessisse. Paululum de eo et aliis similibus argumentis tractauimus antequam nos ualediximus usque ad dies pluuiales.
Eduardus Pinarius scripsit.
MENSIS SEPTEMBRIS
27.09.2005. Die 27 mensis Septembris, quamquam omnes sodales ad colloquium nostrum conuocati erant, tres tantummodo nos commisimus: Ioachimus, Bartholomaeus et Eduardus Pinarius. Nos laetati sumus quod Eduardus Engelsing —quamuis is ea die non adesset— usque ad proximum mensem Februarium Gadibus manebit. Idem scholas Actiuae Latinitatis per quattuor menses geret.
Ioachimus, Bartholomaeus et Eduardus in officina nostri moderatoris paululum manserunt. Eduardus, quaesitus de aestiuis suis uacationibus, dixit se, quippe qui sodalis sit instituti catholici cui nomen est Opus Dei, una cum sexaginta commilitonibus in summis montibus Cantabricis coaluisse, ubi natura quasi bucolica circundante, uicis prope mare, parietinis oppidi IulioBrigae et eius stratis uiis fruiti sunt; necnon Philosophiae aliisque nostri temporis disciplinis aliquod temporis studuisse.
Deinde Ioachimus, Bartholomaeus et Eduardus castellum Sanctae Catherinae nuncupatum petierunt, ubi expositionem uestium, quales personae fabulae Domini Quixoti induebant, et aliam exhibitionem tabularum pictarum de antiquis moeniis Gaditanis uiserunt.
Denique tres sodales ualedixerunt usque ad proximam contionem.
Eduardus Pinarius scripsit.
MENSIS OCTOBRIS
04.10.2005 Hodie habuimus secundam sessionem nostri circuli hoc cursu. Convenimus hora quinta postmeridiana, hora aptiora nobis omnibus. In officina Bartholomaei et Joachimi adfuimus Bartholomaeus, Eduardus Pinarius, Emmanuel et Eduardus Engelsing, hoc anno professor Latinitatis Vivae in Facultate Philosophiae Litterarumque usque ad mensem Februarium. Constituimus ire in thermopolium Facultatis ad potiones bibendas, dum loquebamur de rebus diversis.
In thermopolio Facultatis locuti sumus de aestivo tempore, et praesertim de nova habitatione nostri sodalis Eduardi, qui nuper Gades venit ad linguam latinam vivam docendam, et proposuit nos in contionibus de certo argumento locuturos, verbi gratia, de auctoribus qui latine scripsissent saeculis decimo quinto et decimo sexto, ut discamus plura ab scriptoribus recentioribus de operibus eorum et ceterorum. Etiam locuti sumus de paucis alumnis qui linguae latinae vivae student quia parum utilis eis videatur, et qui studere malunt aliis linguis, scilicet Germanicae, Anglicae, Francogallicae. Non debemus quaerere linguarum utilitatem tantum, sed etiam recreationem; et antiquis et recentioribus linguis studemus quia nobis placent.
Hora septima postmeridiana sodalibus valedixi, qui Iohannis Verzosae libros, Eduardo Engensing ignotos et Pinario notissimos, in bibliotheca quaerebant.
Emmanuel Ceballos scripsit.
11.10.2005 Martis die 11 m. octobris anno 2005º circulus Latinus habitus est in aedibus Facultatis Philosophiae Litterarumque Universitatis Gaditanae.
eo enim die, adfuit Ioachimus, gregiculi nostri Latine loquentium Gaditanorum moderator; Bartholomaeus et Eduardus Pinarius, qui ea in Academia Philologiae Classicae praeceptores una cum Ioachimo sunt; Paulus, Philosophiae magister in lyceo urbis quae vulgo Jerez de la Frontera vocatur; Eduardus Engelsing, qui hoc anno academico Gadibus commoratur ad scholas Latinitatis Activae exhibendas, et Iarcius, qui hoc anno linguam Latinam et Graecam profitetur in lyceo oppidi quod vulgo appellatur Jimena de la Frontera. dolendum autem est quod neque Antonius Davila, qui olim circulum Latinum nostrum participare consueverat, sed recens pater feliciter factus, familiae morem diligentius sane gerere debet, neque optimus Latinitatis praeceptor, Franciscus nomine, qui in lyceo oppidi, quod vulgo nominatur San Fernando, munus praebet, sessioni interesse potuerunt.
in initio, hora quinta postmeridiana, more convenimus in officio professorum Bartholomaei et Ioachimi alios sodales opperientes. paulo post, sodales supra nominati, in taberna caffearia quae in aedibus Facultatis sita est contenderunt. ibi ad mensam consederunt et varias potiones sorbillantes, sermones serere coeperunt de rebus proxima aestate actis, de novis sedibus ad munus praebendum, de propositis atque votis in novum annum academicum nuper initum, et de aliis rebus.
Eduardus autem Pinarius, qua est humanitate, ceteris gregalibus chartas ope lucis descriptas de carminibus Latinis aetatis Renascentis, deque commentariolo a Terentio Tunberg1 et Milena Minkova1 conscripto tradidit.
Terentii Tunberg atque Milenae Minkova commentarius de litterarum Latinarum perpetuitate dignus certe est qui pellegatur. cujus quidem commentarii utraque pars in duobus novissimis fasciculis periodici q.i. Iris apparet.
inter alia, in eo commentario auctores lectoribus lectricibusque persuadere contendunt magni esse momenti scripta Latinitatis postumae2, ut ita dicam, sedulo ac studiose legere, quibus antiquorum scriptorum intellectio plenior atque uberior fiat. agitur enim de "nexibus inter scripta et cogitata Latina variarum aetatum":
nunc denique, antequam relatiunculam de sessione gregis Latine loquentium Gaditani finiam, duas Terentii Milenaeque commentarii sententias vobis describam:
"-Latinitas enim non modo ad tempora antiquiora pertinet, sed etiam ad mediaevalia, humanistica, moderna. (…)
-lingua Latina totius patrimonii occidentalis exstat medulla.”
quae quidem sententiae, etsi breves, magnae tamen mihi esse videntur quoad veritatem et sensum ideoque dignae quae ab omnibus hominibus doctis considerentur.
postquam de hisce rebus aliisque variis libenter sermocinati sumus, omnes valediximus in proximam occasionem.
Iarcius scripsit
1. Terentius Tunberg et Milena Minkova linguam litteraturamque Latinam antiquam, mediaevalem, humanisticam et modernam Latine docent in Instituto studiis Latinis Provehendis apud Universitatem studiorum Kentukianam. cf. situm interretialem http://www.uky.edu/AS/Classics/institute.html
ACTA ANNI MMVI
MENSIS MARTII
08.03.2006 Cum hortum domus meae, uti illum Senecanum, hieme iam fere soluta, gratissimus sol totum perfunderet, omneque tablinum meum nitidius renideret, haec noua uobis laetus scribebam.
Antonius Capellanus, cui tantum cordi est sermo Latinus quantum idem nobis, suis Gaditanis amicis, aliquot dies in nostra urbe uersabatur. Nonnulla enim de undecimo ALF Conuentu ei erant tractanda. Etiam cum Antonia et cum Irene, feminis rerum computatralium peritissimis, diu laborauit, ut haec edendas Matritensis ALF conuentus orationes pararet, atque illa interretialem ALF situm et electronicos Alcanniziensis Ampostinique Conuentus nuntios nouaret.
De aliis tamen argumentis in CLG sessione a.d. VIII Id. Mart. MMVI cum Ioachimo moderatore, Bartholomaeo, Emmanuele Iesu et Eduardo Pinario locutus est. Nescio qui inopinatus Genius Antonium antiquorum per mediam Africam itinerum memorem fecit. Sed Musa certe grata euasit. Nos quaesiuimus de itinere et Antonius dixit: “antiquam iubetis, comites, renouare memoriam”. Extemplo aridae uiae, milites Masai minantes, noctes in diuersoriis siluestribis, inmanes leones, ante oculos nostros positi fuerunt. Obstupuimus omnes et de itinere, de Antonii eiusque familiae duce, de autoraeda qua uehebantur, de uiis et de aliis multa quaerebamus. Tandem, Antonius finem posuit his Africanis memoriis. Cum Antonius Gades iam cognouerat, Ioachimus eum quasdam Romanae cetariae parietinas sub aedificium ubi fuerat theatrum Andalucia sitas et modo exhibitas uisere monuit. Paulum loquuti sumus de Conuentu et ualediximus in proximam sessionem.
Cum has litteras modo scriptas moderatori mittebam, aura mitissima de peristylio ueniens atrium meum mulcebat dum serum praenuntiabat. Valete.
Eduardus Pinarius scribebat.
MENSIS OCTOBRIS
17.10.2006 Hac die Bartholomaeus, Eduardus Engelsing, Iarcius et Ioachimus hora quarta in grapheo XXIX convenimus. Iarcius de suis Villamartinensibus discipulis apud Lyceum cui nomen ‘Matrariae castellum’ nonnulla enarravit.
Cui scriptum de villa Ruchena prope Villamartinum sita donavi, in quo arguo eam villam tempore antiquo Rutilianam nuncupatam esse, cum P. Rutilii seviri Augustalis nomen in lapide marmoreo ibi invento inscriptum sit.
Cui scriptum de villa Ruchena prope Villamartinum sita donavi, in quo arguo eam villam tempore antiquo Rutilianam nuncupatam esse, cum P. Rutilii seviri Augustalis nomen in lapide marmoreo ibi invento inscriptum sit.
Postea de oppido Jerez retuli, vicum Seriensem illo tempore mea quidem sententia dictum esse, ex seriis quae sapam et vinum Gaditanum ibi servabant.
Denique de ALF conventu multa enarrabam, cum Adolfus Alcoba nos salutavit et omnes domum rediimus.
Denique de ALF conventu multa enarrabam, cum Adolfus Alcoba nos salutavit et omnes domum rediimus.
Ioachimus scribebat.
31.10.2006 Pridie kalendas Novembres Eduardus Engelsing, Iarcius, Ioachimus et Maria Mellariensis in caupona Facultatis Scientiarum Oeconomicarum prandimus. Caffeum autem in Facultatis nostrae thermopolio una cum Eduardo Pinario sumpsimus, dum Latine de adverbiis in -ter desinentibus, de Latinitatis Vivae scholis deque aliis argumentis colloquebamur.
Ioachimus scribebat.
MENSIS NOVEMBRIS
21.11.2006 Martis die hora consueta Angelus, Agnia, Iohannes Carolus, Maite, Maria, Mira, Eduardus Engelsing, Iarcius, Ioachimus, Sonsoles, Xaverius aliusque discipulus in viridario Genuensis dum potiones libenter sumebamus amoenum colloquium habuimus.
De meditatione philosophica ‘cogito ergo sum’, quam Renatus Cartesius in Plautina comedia cui nomen ‘Amphitruo’ legerat, deque aliis argumentis diversis sermocinati sumus.
De meditatione philosophica ‘cogito ergo sum’, quam Renatus Cartesius in Plautina comedia cui nomen ‘Amphitruo’ legerat, deque aliis argumentis diversis sermocinati sumus.
Ioachimus scribebat.
28.11.2006 Agnia, Bartholomaeus, Eduardus, Ioachimus et Maria in viridiario Genuensis de auctorum lectione deque Latini colloquii emolumentis sermocinabamur.
12.12.2006 Pridie Idus Decembris Agnia, Angelus Custodius, Eduardus Engelsing, Iarcius, Ioachimus et Sonsoles in viridiario calidas vel frigidas potiones sumebamus, dum de Latini colloquii utilitate et opportunitate primum disserebamus.
Postea sermo in Latinos et Hispanos poetas atque in eorum carmina incidit. Denique colloquium ad novissimas pelliculas cinematographicas sponte fluxit.
Postea sermo in Latinos et Hispanos poetas atque in eorum carmina incidit. Denique colloquium ad novissimas pelliculas cinematographicas sponte fluxit.
Ioachimus scribebat
ACTA ANNI MMVII
MENSIS IANVARII
23.01.2007 Bartholomaeus, Ioachimus, uterque Eduardus, Iarcius, Paulus, Agnia aliusque discipulus de euthanasia deque aliis argumentis circa mensam oblongam in nostrae Facultatis conclavi colloquebamur.
Ioachimus scribebat.
Circulum Latinum Gaditanum ab anno bis millesimo nono moderatur Alexandra Ramos. Videas quaeso situm interretialem, in quo Circulus Latinus Gaditanus nunc divulgatur.